Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermdQuod septimanae iam intercesserint duae, ex quo non scripsi tibi, ne mei muneris observantem minus me credideris, itinerum effecerunt incommoda, quae expertus varia eo, quod intutae [viae] quibusdam in locis, in aliis aspera[e]. Straelsundam tres iam ante dies perveni. Quas Amstelodamo scripsi antequam progrederer ulterius, eas spero recte ad te pervenisseGa naar voetnoot1. Multum tum metuebam, ne in Sueciam contulisset se dominus cancellariusGa naar voetnoot2, cum ex rumore illud primum, tum deinde ex BlondioGa naar voetnoot3 etiam intellexissem. At illi mutatum propositum nescio qua de causa, cum iam e mobilibus pleraque et aulicorum turbam praemisisset, mihi demtus simul labor eundi longius et subventum festinationi, quam urgebam maxime. Cum advenissem circa vesperam eodem die, ut litteras mihi commissas traderem, effecit dominus GrubbiusGa naar voetnoot4; [quibus] traditis salutationem tuo feci nomine, uti iusseras, humillime. In ipsum cubiculum admissus perlectis litteris incepit primum rogare, quis Galliae et praecipue quis Picardiae esset status, an exspectandum in posterum inde aliquod subsidium, pecuniamne, quam debent tanto iam tempore, tandem solverent; quibus omnibus cum respondissem, quae didiceram ex illis primum, quas adportabam, tum etiam ex prioribus litteris tuis, irascentis in morem quassato capite effecturum se dixit, nequid ulterius suae illuderent patientiae. Intromissus erat paulo antequam cum alloquerer Gallus quidamGa naar voetnoot5 Hamburgo missus a SanctichaumontioGa naar voetnoot6, qui recedere et e Lotharingia pedem referre GalassiumGa naar voetnoot7 affirmabat. Post haec egressus cubiculo misit, qui ad caenam me invitaret. Inter quam variis me sermonibus dignatus est, cum pauci cum eo, in[ter] quos LaersiusGa naar voetnoot8 praecipuus, discumberent. Iussit me postremo, ut postero die ad ipsum redirem. Eo cum esset impeditior, accessum rogare nolui. Hodie dixit mihi dominus Grubbius quaesivisse eum, cur nondum intraverim. At ego nihil urgendum ratus respondi exspectandum mihi, donec id fieret opportune magis. SpringiusGa naar voetnoot9 et SmalchiusGa naar voetnoot10 absunt hinc uterque, Elbingam ille, hic Hamburgum profectus, sed ut primum redituri, atque haec est causa, cur nolui ad eum mittere, quas dedisti mihi curandas tabellas. Smalchium paucas ante hebdomadas audio, cum missionem a functione sua inopportune flagitaret, verberibus a domino cancellario esse exceptum et, quod mireris magis, fustibus male habitum. Tribunorum militarium prefectorumque aliorum animos, qui ad seditionem videbantur inclinare, recularuntque satis diu cum hoste congredi, compositi sopitique; interim crebre iam cum Saxonico milite conflictus, in quo ad hoc usque tempus superiores nostri. Ex rumore, verum eo hauddum satis certo, audimus occidisse infeliciter Meclenburgicum maiorem natu, qui, Augustanae confessionis, Fredericus Adol- | |
phus nominabaturGa naar voetnoot1; et enim cum sermonibus inter eum et Saxonicum electoremGa naar voetnoot2 coortis de hoc pacis negotio aperte ille Saxonici argueret perfidiam, hic in iracundiam prolapsus, ut erat temulentus, ense sua excepisse inopinum, ut paulo post exspiraverit. Missum Magontiaco centurionem cum litteris ab HogendorpioGa naar voetnoot3, comitem habui itineris Lubeca Straelsundam usque; is delegatus eam ob causam, ut statum eius urbis penitus Excell. Dn. cancellario aperiat; premitur autem fame, et cum iam diutius sustinere eam non possit, rogat Hogendorpius, visumne ex re fore, ut castellum simul cum oppido Gallis tradatur. LandgraviusGa naar voetnoot4 animo constanti in partibus persistit ad quem, qui erat Suecico nomine legatus WolfiusGa naar voetnoot5, in hac nunc est aula, Westphalicis in partibus KniphusiusGa naar voetnoot6 exercitum molitur, quem ex urbium praesidiis contrahit, at SperruterusGa naar voetnoot7, qui cum regimentis quatuor agros Boxtehudanos vastat, militem ducit seditiosum adeo, ut nullis legibus teneri se iactet. ArnemiusGa naar voetnoot8 Hamburgi est, subducens se, ut videtur, bello et privatam in posterum vitam ducturus. Haec sunt ferme, quae hic disci possunt; de Gallicis Italicisque rebus ignaris (sic) omnino. De quibus tuae maxime litterae quicquid sit, edocere hoc omne possunt certius clariusque quam aliae ullae. Deus, venerande pater, tibi nobisque omnibus favens adsit. Tuus obedientissimus tibi filius
| |
Straelsundae, XIV/IV Dec. 1635. | |
Onder aan de brief schreef Grotius: Rec. 24 Ian. n.s. 1636. |
|