Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2449. 1636 januari 24. Aan C. de GrootGa naar voetnoot9.Paucarum horarum intervallo binas abs te Stralsundia literas accipio, mi fili, | |
XIVGa naar voetnoot1 et XXI DecembrisGa naar voetnoot2 novi calendarii datas. Legi eas cum voluptate, quod et iudicium ostendant in rebus et in verbis nitorem. Vide in tam bona via aliquos semper processus facias, ut tibi utilis nobisque honori sis. Quod magnus cancellariusGa naar voetnoot3 tam benigne te acceperit, bonum omen interpretor. Laudo et quod in sermone tibi temperaveris neque consilia dans in rebus tibi obscuris neque notitiam tibi vindicans eorum, quae meam quoque saepe notitiam fugiunt. Etiam in ea prudenter facis, quod nec importune ingeris te negotiis nec speciem praefers detrectaturi, si quid tuae diligentiae committatur. D. GrubbioGa naar voetnoot4 gratias pro me age de officiis tibi exhibitis eiusque amicitiam, ut et D. SpiringiiGa naar voetnoot5 et SchmalchiiGa naar voetnoot6, quibuscumque poteris obsequiis et morum suavitate retine. Saluta et D. WolfiumGa naar voetnoot7, ad quem multas scripsi literas, quas ob itinera hostibus obsessa arbitror ad ipsum non pervenisse; atque ea mihi postea fuit non scribendi causa, alioqui minime meis partibus defuturo. GalassiumGa naar voetnoot8 retro cessisse fame subactum non mentitus est qui dixerat. Sed Tabernis captis Colmariae imminet, et iam audio reiectos qui liberando oppido itabant. Magontiacum quoque cum castello amissum et Campaniam populabundus incursat hostis, praeter (ha)s Gallassianas, magnis PiccolominiiGa naar voetnoot9 copiis, aucti novo e Polonia milite et eo, qui episcopo meret ViridunensiGa naar voetnoot10. Frequentes illae nostrorum de Saxonicis victoriae, illa maxime equestris postrema, spem mihi faciunt rem venturam ad aequas conditiones. Vere dixisti ita meum esse ingenium, ut non malam pacem praeferam bello etiam non improspero et aliqua humanitate condito. A MulleroGa naar voetnoot11 nihil umquam literarum habui, habuit aliquoties HibsteiniusGa naar voetnoot12. Gratias age magno D. cancellario pro tot in me collatis honoribus perpetuaque mei memoria, praesertim de eo, quod dixit de octo imperialium millibus. Duo iam accepi et per literas tibi id significaviGa naar voetnoot13. Promisit per literas Spiringius se de quatuor aliis prospecturum mihi; quod ut faciat, rogo; nam pensionu(m) dies alter iamdudum cessit, alter iamiam cessurus est. Sed orandus est, ne me ad Gallicam pecuniam reiiciat, quae nobis nec datur nec per nos ex ullius instrumenti auctoritate exigi potest. Reliqua duo millia, de quibus loquebatur magnus cancellarius, sunt, ni fallor, ad rationem impensarum, quam transmisi, pertinentia. Id quoque negotium D. Spiringio quam potes blandissime commenda. De Gallia quoties sermo inciderit ita verbis moderare, ut neque nos quisquam credat illis mancipatos neque inofficiosos in regemGa naar voetnoot14 mei amantem gentemque, in qua amici nobis egregii non desunt. | |
D. BignoniusGa naar voetnoot1 nuper coram rege in parlamento locutus libere contra cauponationes dignitatum cum aliqua temporum deploratione, in offensam aliquam aulae inciditGa naar voetnoot2. Rumoresque erant de eo in legationem aut praesidatum longinquum amovendo. Sed, ut puto, regis bonitas et tempus sanabunt hoc frigusculum. Ipse solatur ex generosi animi conscientia. Haec nunc erant; siquid ultra eveniet, quod scire tibi aut utile aut iucundum sit, non patiar te ignarum. Mea officia omnibus, ut par est, defer: et scribe quoties licebit. Tui amantissimus pater
| |
Lutetiae, XXIV Ianuarii MDCXXXVI.
Prodiit Bruxellis liber novus non ineruditus hoc titulo: Resolutions morales et Theologiques touchant le mariage de Monsieur le Duc d'OrléansGa naar voetnoot3. Noli omittere, ibi dum es, omnem dare opera(m, u)t Germanicam scripturam quamvis legere, scribere quoque et loqui Germanice discas. Prodiit Seldeni Mare ClausumGa naar voetnoot4 contra meum Mare LiberumGa naar voetnoot5; de me honorifice loquitur. Respondendi laborem CunaeoGa naar voetnoot6 iniunctum audio. Spero advenisse iam SigradumGa naar voetnoot7 qui paulo post te eo est profectus cum meis ad te et magnum cancellarium literis. | |
Adres (beschadigd): A Monsieur Monsieur de (Groot) de Monseign Chancelier |
|