Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2432. 1636 januari 10. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot8.Excellentissime Domine, Postquam postremum ad Sublimitatem Tuam scripseramGa naar voetnoot9, fuit apud me legatus VenetusGa naar voetnoot10, cujus sermones eo tendebant, ut crederetur ab HispanoGa naar voetnoot11 pacem haberi non posse, nisi omnibus rebus restitutis in statum, quem habuerunt anno MDXXVIII. Itaque bellum persequendum omnibus, qui restarent. At aliunde disco Batavos aut certe partem eorum potentiorem, Hollandos ac Zelandos, magno teneri desiderio ponendi extra periculum commercia. Idem legatus ut pontificemGa naar voetnoot12 se sectantibus, ita AnglumGa naar voetnoot13 putabat protestantibus idoneum fore conciliatorem: cujus tamen consilia in eo non probabat, quod agnosci hic vellet electorisGa naar voetnoot14 dignitatem, priusquam fidem fecisset in partes communes bene affecti animi. Pomeraniam ajebat se ex CharnassaeoGa naar voetnoot15 didicisse Batavorum insulis peninsulisque persimilem, in hoc etiam quod defensu facilis. Lubecae dissidium aliquod intercessisse cum Suedis, quod et aliunde audieram. RohanioGa naar voetnoot16 satis animi ad intercipiendos CaesarianosGa naar voetnoot17, qui trans Alpes in Italiam eunt, nisi ejus conatibus, quod metuitur, aperte se objiciant Helvetii; DanumGa naar voetnoot18 paci in Germania constituendae sedulam operam dare. | |
Ex eo res ista parlamentaria, qua de re scripseram nuperGa naar voetnoot1, processit longius. Cum a parlamento missi nuper ad fanum S. Germani regemGa naar voetnoot2 convenissent, quaesivit rex, BignoniusGa naar voetnoot3 ubi esset, auditoque eum in criminum foro occupari, recte fecisse eum dixit, quod non appareret, futurum alioquin fuisse, ut non ex sententia acciperetur. Adversus novasGa naar voetnoot4 has dignitatum nundinas imprimis magnus calor fuit ejus classis parlamentariae, quae enquestuum sive inquisitionum dicitur. Horum libertas non fuit sine linguario. Senatores LaisnaeusGa naar voetnoot5 et FoucaldusGa naar voetnoot6 capti et Andegaviam in custodiam missi sunt; praeses BarillonusGa naar voetnoot7 Salmurium, SeverinusGa naar voetnoot8 Clarimontem in Arvernis, Faber AlboniusGa naar voetnoot9 Brestam intervallis satis magnis. Pervenit ad manus meas viri in Anglia eruditissimi Iohannis Seldeni liberGa naar voetnoot10, contra ea, quae pro maris libertate a me aliisque scripta sunt. Titulum fecit Mare Clausum sive De Dominio Maris primumque asserit mare occupari et in jus proprium concedere posse; deinde ab Anglis occupatum iurisque Anglici factum, non proxime littus modo aut quod sinuum nomine venire possit, sed ad Hispaniae, Galliae, Batavorum, Germaniae, Daniae oras usque, et quidem tanto imperio, ut in tam vastis spatiis nemini piscari, navigare, hostem hostiliter habere liceat, nisi ubi et quatenus rex Angliae id permittat. Talia tutanda cum susceperit vir ingeniosus et doctus haud dubie multos sibi contradicturos praevidit me certe spectatore futuro certaminis, quando neque Suediae jus laesit ac de me privatim humane admodam loquitur. De rebus Germanicis quae habemus - literae enim inde ad me aut non scribuntur aut si quae scribuntur, intercipi solent -, valde sunt incerta, sed qui hic est Colmariae syndicusGa naar voetnoot11 ait novissimis se didicisse literis non ita premi id oppidum, ut non crebro erumpatur. Homburgum etiam tum in Gallorum fuisse potestate; de Hagenovia, ut et de Hanovia, bene existimari; HogendorpioGa naar voetnoot12 significasse ducem BernhardumGa naar voetnoot13, ne quas a se aut Gallis suppetias exspectaret, | |
sed locis illis derelictis Confluentem se conferret TreviricamGa naar voetnoot1; cardinalem ValettamGa naar voetnoot2 ire liberandam ad Alsatiam; in hostilibus castris multum esuriri; Badensi DurlachioGa naar voetnoot3 qui hic est, pecuniam dari, ut octo conscribat cohortes sive regimenta. Hactenus Gallici exercitus pars maxima apud Tullos est. Ut Suedos Westfalia ejiciant ire ajunt BonighausiumGa naar voetnoot4 et GranamGa naar voetnoot5; quos ex PoloniGa naar voetnoot6 copiis CaesarGa naar voetnoot7 in sua stipendia acceperat, partim Wormatiam venisse; ad tuendas insulas, quas Mari Interno Hispani possidere coeperuntGa naar voetnoot8, venisse naves longas satis multas; aliaque ejusmodi, quae, quia non satis certos autores habent, affirmare non audeam. Die Martis, qui abiit, cardinalem Riceliacum conveni eique dixi quae ex Smalchii literis de mora Sublimitatis Tuae in Pomerania et de misso ad SanctichaumontiumGa naar voetnoot9 idoneo homine cognoveram. De nostris adversus Saxones rebus prosperis dixi me indicem futurum fuisse, nisi sero admodum ad me literae pervenissent. Eae erant, quas attulerat a Sanctichaumontio missusGa naar voetnoot10. Postea incepit dicere cardinalis edoceri se meis in Hollandiam literis res Galliae ut conclamatas describi; addi a me Gallos in paciscendo esse. Negavi haec, ut liquido poteram, et cum dixisset haec a Gallicis legatisGa naar voetnoot11, qui apud Batavos sunt, perscripta, ostendi haec a conspiratione hominum mihi, non ob aliud quam quia male mihi fecerunt, male volentium, PavonisGa naar voetnoot12 et ArseniiGa naar voetnoot13, proficisci; longe alia de me testimonia praebiturum, si opus sit, D. CamerariumGa naar voetnoot14. Natam forte hanc fabulam, quod Bruxellenses in editis rumusculis scripsissentGa naar voetnoot15 captas a se literas meas ad Sublimitatem Tuam, quibus exitium Galliae Batavisque augurarer adeo conficto argumento, ut cum exempla, quae scribo, literarum contulissem, nihil repererim congruens. Satis ostendere Bruxellenses, quam mihi male velint, qui mihi inimicos, quos scirent habenti vellent amicorum benevolentiam eripere. Maritimas Hollandiae ac Zelandiae civitates florentes navigatu mercatuque non mirum pacis esse cupidas. Me patriae oblitum, nisi quatenus rempublicam, in qua tot necessarios aliquantillum etiam facultatum habeam, salvam exoptem, totum in rebus esse Suedicis; neque aut adeo imperitum, ut nescirem, quantum Suedici regni interesset, dum ipsi bellum manet, Batavos bello non subduci, neque tam malae fidei, ut consilia velim dare regno illi Tuaeque imprimis Sublimitati, cui omnem meam dignitatem debeo, contraria. Si ipsi placeret osten- | |
dere aliquid, in quo prodesse Galliae commodis possem, multo me calumnias rebus quam verbis refellere promptiorem. Inter haec multa vultu verbisque satis benignis interfatus dixit se libere ac candide mecum agere voluisse, atque in posterum fore, ut apertius mecum ageretur. Secuti sermones de nostris adversus SaxonemGa naar voetnoot1 rebus, de opportuno ad bellum gerendum Pomeraniae situ aliaque ejusmodi; nec tacebat, quae hactenus in Gallicis exercitibus peccataGa naar voetnoot2 essent, ea emendandi sibi, temporis discipulo, curam fore. Abeuntem longe prosecutus est cum comi excusatione, quod turbam vitans non ultra procederet. Illud paene omisi addere de Tua Sublimitate deque principe ArausionensiGa naar voetnoot3 ita locutum, ut qui me crederet utriusque gloriae toto favere animo. Videt Tua Sublimitas, quibus rebus implere literas legati cogamurGa naar voetnoot4, rerum meliorum ignorantia. Deus, Excellentissime Domine, det mihi et hinc nuntiare grata et isthinc cognoscere. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 1/10 Ianuarii 1636.
Pacis honestae ac communis negabat se cardinalis spem adhuc videre. |
|