Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2448. 1636 januari 24. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot4.Illustrissime Domine, Postremis, quas abs te accepi - eae datae erant 4/14 Xbris - respondi ante hos 8 diesGa naar voetnoot5 scripsique ea, quae tunc intelligebantur. Ex eo nulla ferme suborta est nova ad scribendum materia, nisi quod memoriam mei apud te renovare, satis justa mihi materia est. Fervent hic omnia choreis et comoediis. RexGa naar voetnoot6 ad parlamenti preces de edictis nuper factis partem aliquam videtur remissurus. CardinalisGa naar voetnoot7 partim Rupellae, partim ad S. Maloum classem navigando Oceano parat, centum, ut fertur, navium, quibus si Batavicae accedant et utrisque Anglicae, non difficile sit in Hispania invenire quod pro pignore teneatur restituendi Palatinatus. Videturque ea via futura expeditior quam per legationum inania, quae toties frustra experta tamen repetuntur. Ea commercia metuens rex Gallie de titulo electorali etiamnunc difficilem se praebet testatus interim ad reddendas illustrissimae Domus terras avitas paratum se opem ferre, dum rex BritanniaeGa naar voetnoot8 affinitate et religione conjunctior in partem veniat laboris. Quis futurus sit successus expeditionis ejus, quae ad liberandam Colmariam suscipitur, suspensi exspectamus. Non sunt spernendae hostium in illis partibus copiae, non jam illas GalassiiGa naar voetnoot9 dico, sed episcopi ViridunensisGa naar voetnoot10, PiccolominiacarumGa naar voetnoot11 pars accedente novo e Polonia milite, quae ducem BernhardumGa naar voetnoot12 cis | |
Mosellam celeriter se recipere coëgerunt, pars et in Campaniam procurrunt. Sed his malis non segniter parantur remedia a comite SuessionensiGa naar voetnoot1 ac ValettaGa naar voetnoot2. LafortiusGa naar voetnoot3 hic est, meritis et senectute spectabilis, consiliis posthac quam manu profuturus. Honorum complementum rumoribus aulae ei destinatur ducis parisque nomen. De pecunia, quae regi HispaniaeGa naar voetnoot4 venerit ab America, quae per Campaniam Siciliamque cogatur, quae Genuensium expediatur fide, jactantur hic multa, sed quae affirmare non audeam gnarus aucupandae famae spargi et in majus attolli talia, praesertim cum Hispanus his quoque in locis multos obtentu pietatis sibi faventes habeat et hoc magis, quod durior indies in Gallos pontifexGa naar voetnoot5 arma eorum apertius improbare incipit. Haec scribenti mihi redditae sunt tuae 6 Ianuarii datae, gratae ut omnes tuae, hoc magis, quod victoriam sane nobilem nuntiant. Miror Batavos nostros non videre, quantum accessurum sit hostium viribus, si bello Suedico semet explicent. Hic quoque lactamur magis spe, quam veram opem sentimus. Gaudeo literis a Stralsundia edoceri rectores SuediaeGa naar voetnoot6 jam prospexisse magno cancellarioGa naar voetnoot7 de belli impendiis in biennium. Id in utramque partem multum valebit, sive bellum opus erit gerere, sive pax honesta - atque utinam - se offeret. In Italia frigent arma, non optima CrequiaciGa naar voetnoot8 fama. Non desinunt Rhaeti annitentibus Helvetiis Gallos interpellare, ut sibi Vallis Telina reddatur, nec tamen hactenus multum promovent. Colmariam liberare volentibus rem non successisse hostium oppositu jam audio. Scire cupiam, numquis sit Amstelodami, qui nunc negotia curet Suedica, ut ei injungam laborem literas curandi, tibique hoc minus molestus sim. Tibi tuisque omnibus omnia felicissima opto. Illustrissimae Dominationi Tuae addictissimus
| |
Lutetiae, XXIV Ianuarii n.c. anni MDCXXXVI. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. A.o 1636 Hagae 6/16 Febr. |
|