Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2091. 1635 mei 11. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot7.Responsum ad tuas vigesimi tertii Aprilis literasGa naar voetnoot8, frater carissime, quod distuli tam diu, in causa fuerunt perpetua cum D. cancellario itineraGa naar voetnoot9, primum ex Campania, quo me evocaverat Compendium, ubi rexGa naar voetnoot10 erat cum aula, quae nos per dies aliquot magnifice habuit dominumque cancellarium confecto bono foedere honoratum omnibus amicitiae regiae testimoniis, et inter ea dato de manu regis adamante, dimisit. Inde Compendio Lutetiam ubi summus ille vir et aequandus | |
regibus meae domus hospitio in aliquot dies usus est. Lutetia rursum aliquo usque in viam, quae Rhotomagum ducit, unde negotiis me revocantibus huc redii. Ipse aut Rhotomagi aut Diepae exspectabit bellicas ex Batavis naves, quae ut puto ipsum quanquam properantem ad vos deducent, ibi quoque, ut arbitror, consiliis hortatibusque futurum non inutilem. Spero amicos nostros non defuturos, quin data occasione intelligat se in me ornando rem fecisse multis bonis gratam et non eam esse, quae fuit hominum nobis infestorum, potentiam. De bello aperto in HispanumGa naar voetnoot1 verba nunquam liberaliora et paratus magni videntur. Quid facturi sint, non dixerim. Verum si id facere constitutum fuisset, poterat Castellum Fontani, quod triginta tantum militibus tenebatur, non minus occupari quam illa, quae in Valle sunt Telina. Nec quicquam obstitit quam quod haec soli essent Rhaetici, illud soli Mediolanensis. Rex adhuc in finibus est Belgarum; quid acturus, brevi videbimus. Multi huc rediturum putant. Ego ἐπέχω. UtenbogardoGa naar voetnoot2 omnia optima preceris rogo, et dicas numeratam jam a Tileni [uxore]Ga naar voetnoot3 uxori TresiliiGa naar voetnoot4, qui ob id huc venit, pecuniam. LosecatioGa naar voetnoot5 et uxori cum liberis non minus quam tibi tuisque et parentibusGa naar voetnoot6 communibus omnia opto faustissima. Pro transmisso Episcopii libelloGa naar voetnoot7 gratias ago. Vale, mi frater. 9 Maji 1635. OverbekianumGa naar voetnoot8 negotium, quanquam tuam diligentiam satis novi, tamen ipsius rogatu tibi commendo, ut vir bonus tandem tutelae gravis nexibus exsolvatur. Spero videris quae ego, Hamburgi cum essem, ea in re egi respondique. His exaratis accipio tuas fine AprilisGa naar voetnoot9 scriptas. Rotterodamense negotiumGa naar voetnoot10 etiam atque etiam cordi habeatis rogo. Sunt enim justae festinandi causae. De religionis exercitioGa naar voetnoot11 pergam cogitare et, siquid utile docti et sapientes suggerant, me mone. DidericiGa naar voetnoot12 curam vobis commendo et familiae insigniaGa naar voetnoot13 et SophompaneamGa naar voetnoot14. Magni facio BlaviumGa naar voetnoot15, sed trico est, ut video, nec tempora observat. 11 Maji 1635. Tuus tui amantissimus frater
|
|