Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2069. 1635 april 23. Van Willem de GrootGa naar voetnoot5.Frater optime, Mirum hic omnibus videtur quod tu in postremis litterisGa naar voetnoot6 scribis, in Gallia jam deliberari, apertene in HispanumGa naar voetnoot7 arma sint sumenda necne, quod jam diu decretum oportuit: praesertim cum isti fundamento innitatur totum, quod cum regeGa naar voetnoot8 pepigimus faedus. Principem CondaeumGa naar voetnoot9 exercitui in Lotharingia imperaturum laetus intelligo, quippe qui sciam eum et tibi esse amicum et patriae nostrae non male velle. Regem ipsum in limitibus Picardiae fore, multasque Ambianum et Abbevillam bellicas machinas misisse, hic pro comperto dicitur. De negotio religionis scripsi nuper prolixeGa naar voetnoot10 neque paterGa naar voetnoot11 dissentit; vide, an aliquid possis conari, quod in reip. Christianae bonum cedat. | |
De iis, quae tibi adversus Roterodamenses necessaria sunt, agam cum senatore ReygersbergioGa naar voetnoot1, quem hic cras aut perendie expecto. Nunc hic omnia fervent belli paratu, convocantur undiquaque milites, Noviomagum destinatum est conventui, diesque dictus ad ultimum hujus mensis. Interea princepsGa naar voetnoot2 ipse podagra laborat, sperat tamen brevem ei malo moram fore, ut ipse ad exercitum proficisci possit, educturus in hostem praeter equitatum, ducentas et viginti militum centurias. Neque minus mari intentus est, quam in rem a provintiis conferentur trecenta florenorum millia, ad armandas viginti quinque naves, e quorum numero decem halecum piscatoribus inservient, quindecim vero cum archithalassoGa naar voetnoot3 mittentur obviam iis navibus, quae ex Biscaja venire dicuntur, quanquam ego credo quindecim eas naves destinari, ut cum tantundem Gallicis - est enim is numerus in faedere comprehensus - Flandricam oram observent. Nos hic jam Dunkerkanos adeo metuimus, ut praesidium ab equitatu vetendum sit, quare duae huc turmae venturae dicuntur ad arcendum hostem, quem spolio hujus loci inhiare credunt. CancellariusGa naar voetnoot4 ubi advenerit, fac quaeso intelligam, an res cum Gallo sint compositae; non abs re foret eum aliquo pacto ad animum revocare quam PaviusGa naar voetnoot5 dignitati legationis tuae fecit injuriam. UtenbogardusGa naar voetnoot6 jam non scribit propter ingravescentem indies uxorisGa naar voetnoot7 morbum, interea per me tibi se excusat, scripturus et de legato TileniGa naar voetnoot8 et negotio AuratiGa naar voetnoot9, ubi collegarum mentem - ad quos ea de re scripsit - intelligerit. Salutant te uxoremque tuam LosecatiusGa naar voetnoot10 cum sorore, qui jam hic apud nos sunt; uxori quas petiit rationes mittam, ubi a mercatore WourebioGa naar voetnoot11 didicero, quantum pro vestibus DidericiGa naar voetnoot12 sit solvendum, et eadem opera ad ipsam scribam. Vale. Hagae, XXIII. Aprilis 1635. Tibi obsequentissimus frater
| |
Ne fasciculus nimium
|
|