Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2058. 1635 april 16. Van Willem de GrootGa naar voetnoot6.Frater optime, Cum postremasGa naar voetnoot7 ad te darem, nesciebam tam prope esse, ut faedus Gallicum omnino perficeretur, imo intellexeram - quod verum erat - aliquas provintias intercedere, et Geldros aliquod tempus amplius deliberandi petiisse. Triduo postea | |
pacta transacta sunt, et missus ad vos cum approbatione et sigillis omnium provintiarum EuskerckiusGa naar voetnoot1. Oblitus etiam tunc temporis fui scribere de Cornelio PavioGa naar voetnoot2, qui diu exconsul, nuper excommissarius nunc etiam exconsiliarius principisGa naar voetnoot3 factus est: vetitus quippe a graphiarioGa naar voetnoot4 consiliariorum nomine inire consilium: qua de re cum ille apud principem expostularet, primum ambiguo responso delusus eum princeps se ea de re cum consiliariis acturum diceret postea addito potius sibi videri nequid contra consensum consilii moveret satis intellexit, quo pacto princeps erga se animatus sit. Ajunt cum in Germaniam mitteretur a fratreGa naar voetnoot5 petitum honoris non lucri gratia hanc ipsi dignitatem postea vero hominem biennii honorarium non petiisse simpliciter sed per litteras cambii etiam ut debitum exegisse. Nunc hic nihil fere rerum novarum est, nisi quod apud Geneppam Caesarianos aut, ut alii volunt, electoris ColoniensisGa naar voetnoot6 - quod eodem recidit - milites aliquot cum duce suo, in nostra hostili more grassantes, equitatus noster eo missus trucidavit. Est et hic multus de legato in Britanniam mittendo sermo, cui rei bene compositum par, Arsenius et MiliusGa naar voetnoot7, destinantur: creduntur tamen in Milium proniora vota, nec desinit interea eundem honorem sibi ambire Brasserus nosterGa naar voetnoot8, nisi forte in secundum locum adlegi allaborat, quod mihi magis verisimile fit. Litteras, quas ad vanden BosschumGa naar voetnoot9 miseras, per ejus absentiam nondum curavi, est enim Sylva Ducis, ut illic apud portam Ortanam castellum extruat domandis civibus, qui alieniore in nos sunt animo, occupatus: reliquas quo jusseras deferri feci, nam senator ReigersbergiusGa naar voetnoot10 - quod ignorare te arbitror - per has ferias in Selandiam deflexit brevi rediturus: eodem hodie profecti Petrus et DidericusGa naar voetnoot11, qui maximopere me rogaverant sibi invisendi aviamGa naar voetnoot12, avunculos et materterasGa naar voetnoot13 parvo pro tempore potestatem facerem, praesertim cum id jam nullo studiorum fiat dispendio, quare paterGa naar voetnoot14 et ego vota eorum diutius morari noluimus gnari, quam cito etiam juvenes huic vitae eripiantur. Porro ut ad reliqua litterarum respondeam, illud quod de conciliatione controversiarum inter Gallos et Suecos scribis, pergratum mihi est, et ita confido fore. De religionis negotio nuper prolixe scripsiGa naar voetnoot15. Si AuratoGa naar voetnoot16 uti aut non vis aut | |
non potes, cogita an non ex Helmestadiensi academia aliquem velis evocare, quod magno cum reip: Christiana bono fieret. Cum aliquo ex remonstrantium hic caetu vereor, ut Carentoniani communionem colere velint. Quod de romanensi religione pactis sancitum nuper scripseramGa naar voetnoot1, id de publicis pactis verum est, caeterum privatis articulis convenit, ut ea religio tantum exerceatur in iis quas Galli juris sui facient civitatibus, in nostra vero ditionis accessoriis promiscua fore sacra, sicut Trajecti ad Mosam. Sed et hoc ipsum multis hic displicuit, non fore scilicet liberum religioni nostrae exercitium in iis locis, quae nostro auxilio occupabit Gallus. Quod de numerorum notis scribis, postmodum curabo, nunc minime vacat, quare nec uxori hac vice respondebo. De testimonio in negotio Roterodamensi egi antehac cum senatore Reygersbergio, et separatim cum Delfensibus nostris, quod nunc repetam, sed, senatoris imprimis opera indigeo. Epistolae tuae jam cum reliquis deferuntur ad BilandiumGa naar voetnoot2, inde eas aliquot horis citius petere possumus quam a nuntio: si tamen alium vis litterariae provintiae praeficere, agam ea de re cum senatore, ubi redierit: neque displiceret mihi WourebiiGa naar voetnoot3, qui jam in Galliis est, frater is, qui patris defuncti nomine mercaturam hic exercet. Vale, frater optime, cum uxore et liberis, quos Deus Opt. Max. sospitare dignetur. Hagae XVI. Aprilis 1635. Tibi obsequentissimus frater
|
|