Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2059. 1635 april 17. Van A. OxenstiernaGa naar voetnoot4.Magnifice et nobilis Domine, Wormatia die 22 Martii discedens et ob certas causas itinere Argentinam deflexo hodierno die huc Nanceium veni plurimis exantlatis difficultatibus et molestiis. Crastino die maxima parte comitatus mei ac impedimentorum cum equis et curribus Caletum praemissa ipse ad curiam regiam accurram, ut praesens exosculatis regisGa naar voetnoot5 manibus ac salutato cardinaliGa naar voetnoot6 intelligam, quae ipsis ex usu et suo et amicorum fore videantur. Nihil me magis tenet sollicitum quam pacta illa cum legatis confoederatorum nuper Parisiis initaGa naar voetnoot7 idque et te sentire nec dissimulasse cardinalem ex tuis literisGa naar voetnoot8 a GemingioGa naar voetnoot9 reverso redditis cognovi. Ast stat sententia non posse me illa | |
pacta acceptare nomine reginae meaeGa naar voetnoot1 ac regni Sueciae, nisi id a meis audire velim quod LefflerusGa naar voetnoot2 a me et experiri severiorem notam, ut alias causas taceam. Ac licet rectum iter Caletum versus non displiceret, si id regem ac cardinalem velle praeviderem, tamen cum rex suis ad me scriptis literis perbenignis ad se invitet, vix sum evitaturus notam aliquam, si deflexero. Neque est e re et fama transire regnum et non videre regem. Atque ideo, licet prius admittere nequeam, usurus qua possum excusatione, tamen alterum mihi necessario faciendum quaerendumque regem et cardinalem video. Interim id velim agas, ut quacunque potes ratione me approbationis istorum pactorum excuses tum ob defectum mandati mei, quo me non minus quam alios mandatarios teneri scitum est, tum quod pacta illa foedus cum regno Sueciae ictum per indirectum tollant, quod licet arbitrio S.M.tis et cardinalis permitterem, mihi tamen grave esse[t] id publico instrumento adprobare sine scitu meorum. Quod si vero ad modum praescriptum renovare pacta poteris, non improbo. At si non possis reiectis pactis et suo loco tam veteribus quam novis relictis paciscere super traditione Benfeldii condicionibus tibi praescriptis. Mitto tibi et alias quasdam, quas, dum eram Argentorati, mihi eius civitatis senatus insinuarunt, atque quidam nostratium adscripserunt, ut earum, si data fuerit occasio, etiam memineris et condiciones nostras ac civitatis, quanto possis, reddas meliores, ac si nequeas componere negocium, ut tamen noris, quid sentiant ministri regii de singulis articulis, mihique ad conclusionem facilius pares iter. Qualis mihi Wormatia discedenti super hoc negocio incidit cum FeuquirioGa naar voetnoot3 discursus, habes ex adiuncta relationeGa naar voetnoot4. Remitte hunc meum ministrumGa naar voetnoot5 illico et significa, ubi regem convenire mihi liceat siquidem paucis comitatus, ut citior sit expeditio, venire decrevi evitaturus, quantum possum, aulae molestias et impedimenta. Quod si mihi obviam venire possis aliquot milliaribus extra urbem, recte facturus eris, ut te convenire possim atque abs te de cunctis edoceri. Aiunt hic regem hodie discessurum Parisiis in Picardiam, sed dubitant. Si verum sit, recta istuc ito, nec dubito, quin tu sis advolaturus et meos consanguine(os) tecum adducturus, ut me comitentur. Expedi hunc meum nobilemGa naar voetnoot5 quantocius. Vale. Dabantur Nancii die 7 Aprilis Ai. 1635. T. amicissimus
| |
Postscriptum van de hand van Oxenstierna: Hasce adiunctas ad CamerariumGa naar voetnoot6 quaeso illico mitte Hagam. Et urge ipse ut mihi una alterave Belgica bellica navis praesto sit ad Caletum, quibus tutius deduci possim.
In dorso: 7 April 1635. |
|