Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1960. 1634 oktober 30. Aan J. DupuyGa naar voetnoot1.Nobilissime vir, Gratissimae mihi fuerunt ut omnia abs te hactenus ita et literaeGa naar voetnoot2, quas decima Octobris ad me misisti hoc tantum dolenti, quod serius ad me Maguntiaci nunc agentem quam oportuerat, pervenerunt. Verum est, quod scribis, me in hanc partem venisse, postquam inde abire bona fortuna coeperat. Respexit nos illa tamen, cum post Ratisbonae et Danubiwertae factum damnumGa naar voetnoot3, nihil memorabile a Caesarianis, late agros tenentibus, gestum est, nisi quod post ignobilia oppidorum Suinfortum et urbs Wirtsburgum, quam Germani latine, ut festive ὀνοματοποιοῦσιν, Herbipolim vocant, sine arce in eorum venerunt potestatem, levia sane tantae victoriae praemia, cujus jam fructus Hanovia, Francofurtum, Maguntiacum, Augusta, Norimberga, Ulma aut malevolentium aut pavitantium rumoribus destinabantur. Haec prima est post res tam malas gratia, quae regi ChristianissimoGa naar voetnoot4 debetur, quod, dum ipse bellum non facit quidem, sed ostentat, ipsum illud ambiguum Caesarianorum consilia suspendit neque eos sinit ea facere, quae sine externo metu facturi fuerant. Interim dies et imminens hyems magnis conatibus adversa dant spatium victis recolligendi animos, recolligendi vires. Non spernendas heic prope nos copias habet dux Bernhardus WimariensisGa naar voetnoot5. BanneriusGa naar voetnoot6 non longe a Thuringia ducit venientem e Bohemia exercitum. Hanovienses quotidianis excursibus oppidum suum captivis implent. Ipse Hungariae rexGa naar voetnoot7 Gallorum vicinitatem evitans Heilbrunae se tenet nec inde longe sub GallassioGa naar voetnoot8 pars copiarum major, ex quo Hispani cum auxiliis sub Hispano cardinaliGa naar voetnoot9 in Belgicos profecti fines, non modico metu Germaniam liberaverunt. ForciusGa naar voetnoot10 et BresaeusGa naar voetnoot11 neque hostilia in Caesarianos coeptarunt neque Rhenum transierunt. Spes est impetraturos majora legatos, qui apud vos sunt a Germanico Foedere, et quidem prope diem, quando cunctationem, qualem experiuntur Batavici legati, res heic praecipites non ferunt. Pirnae proxime Dresdam colloquuntur Caesaris et SaxonisGa naar voetnoot12 legati incerto exitu, nisi quod rerum periti, nisi spes armis aliunde magis affulgeat, pacem magis, si non omni Germaniae, certe Saxoni augurantur. Est autem periculosum tam male cohaerenti corpori omne dissolutionis initium, ut non suapte vi tantum, sed et exemplo nocens. Et qui nuper Francofurti fuit conventusGa naar voetnoot13, quamquam specie concordiae discessit, introspicientibus tamen aperuit aemulatus et suspiciones et consiliorum diversa, | |
quae utinam ignota sint Caesarianis; sed nota sibi esse ostendunt, dum singulis ac praecipue civitatibus tentamenta adhibent non damnosae pacis, si pacem separent. CancellariusGa naar voetnoot1 vir ut prudentissimus, ita fortissimus, retinet quidem ut semper magnum animum, sed qui ut tot morbida sustentet, magnis auxiliis eget. Regi vestro eam manere mentem, ut a religionis controversiis causas foederum discernat, multis gaudendum est. Deus, cui haud dubie sincera ejus pietas cordi est, scelerata in ipsius salutem consilia in auctores vertat. Propinquam vobis esse aulam, ob id quoque laetus intelligo, quod de regis et lateri ipsius haerentium vita ac valetudine nuntios habebimus et certiores et recentiores. Est heic regis legatus D. FequieriusGa naar voetnoot2, vir armis consilioque egregius; exspectatur praeterea LagrangiusGa naar voetnoot3: rerum Germanicarum periti ambo, calidior hic, ille prudentia ac comitate supra militem laudatus omnibus, quos novi, etiam illis, quorum rationes a vestris discrepant. Ego eorum amicitiam ut debeo, facio maximi. V.A. BignonioGa naar voetnoot4 et officiosissimo PelleterioGa naar voetnoot5 multum debeo, quod, cujus praesentis commoda curarunt enixe, ejus etiam absentis memoriam colunt. Illis, ThuanaeGa naar voetnoot6, vestraeque domui omnia opto prosperrima. De Sancto-StephanioGa naar voetnoot7 jam intellexeram, ut et hoc, non optime ei antehac convenisse cum CharnassaeoGa naar voetnoot8. De fratre regioGa naar voetnoot9 docuit me, quae post tuas literas evenere, D. Fequierius. Ἀποϰαϱαδοϰοῦμεν, quorum usurus sit consiliis et quid facturus de matrimonio. Hic ipsius reditus, ut speramus, belli apud vos civilis in praesens semina, in posterum et spem omnem praeciderit. Valete, amici omnes. Maguntiaci, 30 Octobris novi Kalendarii 1634. Gustavus HorniusGa naar voetnoot10 multam regis Hungariae humanitatem expertus nunc Ingolstadii asservatur valde heic desideratus prudentibus, quibus mos plus ponere in duce quam in exercitu. Ego quo magis res Germaniae ac praecipue civitatum statum video, eo habeo certius salutis nihil esse absque regis aperta ad bellum societate aut ejusdem auctoritate ad pacem, non jam dico aequam, qualis haberi antehac potuit, sed neque nimis gravem, neque Europae periculosam. |
|