Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1961. 1634 december 16. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot11.Epistolam, mi frater, tuam, quam medio Octobris mense Lutetiam miseras, adhuc in Germania, nempe Borbetomagi Vangionum accepi, ubi nunc conventus est principum ac civitatum partis protestantium, tum super rebus aliis tum super | |
iis pactis, quae legati foederis Lutetiam nuper missi huc retulerunt ad conventus arbitrium servata. Id in mora fuit, quominus de me certi quid constitueretur. De valetudine nostrorum grata sunt quae nuntias et ex iis, quae addis, spero bene mihi velle ContarenumGa naar voetnoot1, virum illustri gente dignissimum. DidericoGa naar voetnoot2 de vestibus prospexit jam mater. Hyemem alicubi agere debet, ubi domestica institutione aut exemplo proficiat ad eam artem cui destinatur; in qua simul ac processus fecerit aliquos, non deerit ei honestus locus. MatremGa naar voetnoot3 comitis HohenloiiGa naar voetnoot4, qui apud vos est, fratrumque ac sororumGa naar voetnoot5, vitae huic ereptam cum dolore hic intelligo. Fridericus comesGa naar voetnoot6, ad quem tutela recidit, metuit, ne ErnestiGa naar voetnoot7 liberi captantes infirmam et injuriis obnoxiam aetatem nova transactionis adferant turbamenta. Ad patremGa naar voetnoot8 scribere ideo dumtaxat distuli hactenus, quod in horas certiora me scribere posse sperarem. Id ei matriqueGa naar voetnoot9 excuses velim. Deus et illos et propinquos amicosque nostros sospitet. Infortunatae dudum huic parti nova spes decusque affulsit depulso hoste ab obsidio arcis Heidelbergensis. Facto apparuit Caesarianis ex victoria plus negligentiae quam animi accessisse. In sacris nostris poëmatisGa naar voetnoot10 si nondum eo ventum est, cupiam omitti Oden in qua est Mauritiis nitens Rhenus trophaeisGa naar voetnoot11. Haec postquam scripseram ita tulit se res exortis cum legatis Galliae gravibus disputationibus, ut conventu Borbetomagi nondum soluto cancellariusGa naar voetnoot12 se Magontiacum transtulerit, quo illum secutus huic epistolae finem imposui. Arx Heidelbergensis iterum obsessa est anxiis Gallis, an contra ire debeant an quietos se tenere, donec de pactis illis conventum fuerit. Vale cum nostris omnibus. 6/16 Decembris 1634. Tui amantissimus frater
|
|