Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2028. 1635 maart 26. Van J. de GrootGa naar voetnoot3.Salve, fili, cum uxore et liberis omnibusque istic amicis, ab nobis nostrisque hic omnibus. Participem me fecit, mi fili, frater tuusGa naar voetnoot4 literarum quas XVI huius mensisGa naar voetnoot5 die ad ipsum scripseras, mellis illas atque fellis repletas. Sic agi solet in rebus humanis, neque enim ignari sumus ante malorumGa naar voetnoot6. Norit D.O.M., quo modo haec talia nobis nostram ad salutem applicet; quod cum sciam tuque ipse scias, verbum non amplius ullum: concoquam omnibus caeteris. Hoc unum nunc rogo, literas has, mortis Illustrissimi D. nostri Philippi Mauritii Hohenloici comitisGa naar voetnoot7 indices, qui in hisce aedibus ortus, hic et supremum diem obiit, ad patruum, Georgium Fredericum comitem HohenloicumGa naar voetnoot8 ut deferantur cures. Namque septimana iam quinta est, ex quo supremum hic diem obiit. Interim aliquoties scripsimus, quid nobis de funeralibus et de domesticis, qui hic haerent, dimittendis agendum sit, neque responsum ullum accepimus. Tum vero transactio Nassaviana pendetGa naar voetnoot9, unde illi ut victores me rationibus accepti ex baronatu Lysveldien si reddendis, secundum sententiam a suprema curia latam, arresto persona mea urgent unde sumptus, ut nosti, maximi perferendi sunt. D.O.M. vobis nobisque omnibus sit propitius ac clemens. Raptim Delphis patriis, 26 Martii 1635 st. novo. Tibi benevolentissimus pater
| |
Adres: A Monsieur Monsr Grotius Ambassadeur à Paris. In dorso schreef Grotius: 26 martii 1635 J. de Groot. |
|