Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2029. 1635 maart 26. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Has ad te et comitem HohenloicumGa naar voetnoot2 litteras mittit pater, cui per epistolam significavi, quae de morte filiaeGa naar voetnoot3 ex te et filioGa naar voetnoot4 intellexeram. Ego, ut quod res est dicam, valde suspexi egregias defunctae virtutes et Deum rogo, ut aliqua ex meis filiabusGa naar voetnoot5 in easdem laudes possit accrescere. Sed tecum didici et nos et nostra omnia ex Dei omnipotentis arbitrio pendere, cui nos submitti aequum est. Scripsi ad PetrumGa naar voetnoot6 de vestimentis, DidericumGa naar voetnoot7 vero huc evocavi, ut uxorGa naar voetnoot8 ei puerpinat. Ejus quod MeusneriumGa naar voetnoot9 tangit negotii memor ero, quamquam vix quicquam sperare audeo, nisi Bruxellis sit unde juvari possit, nam hinc nummi ut mittantur, is vero fiet nunquam. Gratissimum mihi est, quod de principe CondaeoGa naar voetnoot10 scribis. Illud scias velim praeter eas, quas ex Sti Dionysii fano ad patrem dedisti litteras, me hoc anno vertente nihil a te vidisse ad nos scriptum. Legatus VenetusGa naar voetnoot11 Contarenus scripsit ad GraswinkelumGa naar voetnoot12 magnifice et amice de te; spero ejus familiaritatem tibi jucundam, forte et in rebus gerendis utilem fore. Scribunt qui in domo sunt PaviiGa naar voetnoot13 te subsidium florenorum decies centenorum millium a Gallia petere; Gallos vero in totum se excusare, propter varios quos in Germania alunt exercitus. Egi nuper cum CorvinoGa naar voetnoot14 de negotio religionis, cujus in postremis meisGa naar voetnoot15 memini. Putat ille te cum bono Ecclesiarum, si Carentonenses tibi communionem offerant, eam acceptare posse et ministrum tibi - si operae pretium videbitur - lutheranum sumere, qui in eadem cum Gallis sit communione. Nam, ut tu solus tertiam in Gallia speciem, lutheranorum nimirum, qui a reliquis reformatis dissideant, constituas, id regemGa naar voetnoot16 passurum non putat. | |
In tractatu, quod cum rege Galliarum pangimus comprehensum audio omnes, quas bello aut nos aut Galli subigimus civitates, solam Romanam religionem exercituras. Audio et nobis Brabantiam Bruxellas usque, Gallis Flandriam cessuram ad nostra usque confinia. Nescio, an Galli bonae sunt fidei futuri. Ut timere desinam interceptionem litterarum aut mearum aut tuarum in Brabantia, rogo aliquas mihi occultas litterarum notas mittas, nisi me iis uti mavis quae apud ReigersbergiumGa naar voetnoot1 sunt. Vale cum uxore et liberis. Hagae, XXVI Martii 1635. Tibi obsequentissimus frater
|
|