Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1949. [1634] augustus 21. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot1.S.P., David LommeliusGa naar voetnoot2, qui has literas defert, ante biennium mihi, cum Hardervico se huc conferret, ab Isaaco PontanoGa naar voetnoot3 de meliore nota commendatus fuit, ac comperi favore neutiquam indignum. Parentem habuit honestum virumGa naar voetnoot4, cuius opera serenissimus Sueciae rexGa naar voetnoot5 saepius in rebus suis apud Hamburgenses locisque in aliis usus fuit. Erat is latine Graeceque eruditus versumque nunc Belgicum nunc latinum scite pangebat, πολύγλωττος adeo, ut duodecim fuisse complexus linguas dicatur. UxoremGa naar voetnoot6 habuisse audio germanam illius sororem, prior quae coniux nostri praetoris Grotenhusii. Adolescens ipse commendatione Paulli PelsiiGa naar voetnoot7 a secretis erit Cornelio PauwioGa naar voetnoot8. Multum literas amat et literatos, te ante omnes aestimat, ut debet. Eo minus sic poscenti literas denegare ad te potui, simul, quia semper ingenuum comperi. BlauwiusGa naar voetnoot9, quod nunquam alias, tardum nomen factus in excudendo Sophompanea tuoGa naar voetnoot10. Diu novos et elegantes typos Francofurto exspectavitGa naar voetnoot11. Sperabat autem posse se excudere tribus hebdomadibus, quae proxime antecederent tempus profectionis ad nundinas Francofurtensis. Sed ubi id tempus advenit, errorem suum animadvertit. De Sophompanea solo cogitarat: exciderat autem de recudendis simul piis poematisGa naar voetnoot12, quae non paullo plus spatii requirunt. Itaque dolet ob hanc culpam, ac quia inanem nunc conatum fore videt, si adlaboret, ut in nundinis compareant, satius judicat differre hebdomadem unam, alteram; simul ne aliis incommodetur, quibus praelum fervet. Equidem non patiar deinceps moras necti nec sane id ille acturus; potius singulari cura, quod nunc deliquit, corrigere conabitur. | |
Quas vero tibi gratias et quantas debeo, amplissime vir, quod divinum opusGa naar voetnoot1 meo nomini, huius homulli, dicatum eas? Equidem, quibus verbis vel gaudium meum vel quantopere me obstrinxeris eloquar, non invenio. Sane si duo, tria mihi omni contigerint vita, quae ad honorem meum putarim plurimum conferre, in iis reponi debet honos, quem habitum mihi ivisti. Quare gratias quidem ago et quantas possum ago, at non quas debeo. Solumque spondeo fore me, qui fui semper, vel si fieri possit, operam daturum, ut me ipsum vincam. Filius tuusGa naar voetnoot2 sedulo audit BlauwiumGa naar voetnoot3 in mathesi, ac in jure etiam a CorvinoGa naar voetnoot4 institui coepit. Quotidie incrementa capit, non doctrinae modo, sed virtutis etiam ac modestiae. Id non alia de caussa, quam quia sic res se habet, scribo. Sane numquam mihi magis placuit. Quotidie est domi meae nec ullius utitur commercio, a quo possit corrumpi. Commentarii mei GrammaticiGa naar voetnoot5, ut spero, ante nundinas absolventur. Supersunt indices et pauca alia. Gaudebo me onere molestissimo defunctum. Dum haec scribo, advenit Baro Jacobus SkyttiusGa naar voetnoot6, iuvenis optimus et sititor doctrinae, imprimis eius, quae nobilitati esse usui maximo solet. Orationem molitur de laudibus sui regisGa naar voetnoot7. Ait se de eo ad te scripsisseGa naar voetnoot8 rogasseque pauculis versiculis vel argumenti caussa ornare editionem velis. Simul postulavit plurimum te salutarem et verbulo hoc attingerem, quod dixi. Scio molestum esse sic ad placitum alienum a gravioribus avelli. Sed tamen iuvenis non est indignus, qui elogio tuo ad maiora excitetur. Et parentemGa naar voetnoot9 demereberis, quem non iniuria magnus rex magni fecit, dum in terris egit. Et multum est, quod in Suecico regno magnus est studiorum et doctorum patronus. O quam gaudeo, magne vir et amice, quod post iniquitatem, non illam patriae quidem, sed quorumdam tamen, qui nimium in patria possunt, virtutes tuas aestimare sciat strenua haec Suecorum gens, ante omnes magnus cancellariusGa naar voetnoot10, vir immortalitate dignissimus, cui longam ac foelicem vitam exopto, non solum Suecici regni et Germanicae libertatis ergo, sed etiam tui caussa, cui quod nunc bene est, gaudeo et ut melius meliusque sit, exopto ringentibus quantum lubet invidis ac virtutis tuae inimicis. Uxori liberisque multam salutem meo, conjugisGa naar voetnoot11 et liberorum nomine dicito. Tibi devinctissimus,
| |
Amstelodami, XII Kal. Sept. St. N. | |
Adres: Amplissimo et incomparabili viro, Hugoni Grotio, J.C. Francofurti ad Moenum. per amicum. In dorso schreef Grotius (de Romeinse datering niet inclusief omrekenend): 19 Aug. 1634. Vossius. |
|