Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1937. 1634 juli 16. Van J. SkytteGa naar voetnoot2.Sic usu venit, vir summe; multum se profecisse arbitrantur cuncti, cum virorum praecellentium fuerint consecuti et notitiam et favorem; quibus nisi excitetur, torpescere animus ac in transversum agi plerumque solet. Mihi sane ut non pauca deesse intelligam ad amorem magnorum promerendum, valde tamen laetor, quod Hamburgi degentem, sed antea ignotum, ea humanitate prosequereris, cuius numquam nos oblivio invadet. Quae animo volvens facile a me impetravi, ut cultum ac debita, quia praesenti esse non daretur, scriptione quamquam rudi, ut vides, testarer. Accedebat, quod mihi ad id auctor esset D. VossiusGa naar voetnoot3 tibi, si quisquam, addictissimus, adeo ut propemodum vererer, ne animi ingrati aut negligentiae possem merito accusari silendo penitus. Tu interea nostrae ignosces audaciae pro magna planeque innata tibi facilitate, sic futurum est, ne exsolvendi saepius affectus spes nobis discedat. Nemo quidem mortalium erit, in quem effudisse humanitatem minus poenitebit, dum me superstitem Numen siverit. Fateor exigua sunt, quae a nobis possint exspectari, cuncta tamen, qualiacumque aestimaveris, nomini tuo inservient ac honori. Caeterum sermones inter nos Hamburgi habitos cogitanti subinde in mentem venit, quanta me spe impleris epigrammatis tuiGa naar voetnoot4: quo ornatior in publicum prodire possit oratio nostra in excessum magni Gustavi pridem dictaGa naar voetnoot5. Quamvis autem pudore quodam alto et velut subrustico occuper ea petendi, quae mihi minime debentur, et tu nonnisi eruditissimo cuique impertiri consuevisti, frangit tamen legem verecundiae, quod labori nostro propediem vulgando contingere tuo nomine maius possit nihil. Hoc si consequar, novum mihi foelicitatis argumentum proponam. Vale, vir maxime, tuorum etsi non ita merentium atque adeo orbis universi decus. Amstelodami, postrid. Iduum Iulii, MDCXXXIV. nomini tuo devotissimus
| |
Adres: Eruditionis Principi, Hugoni Grotio. In dorso schreef Grotius: Iacobus Skytte, Iul. 1634. |
|