Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1923. 1634 april 5. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot8.Duae propemodum, vir amplissime, hebdomades sunt, cum ad te literas exaraviGa naar voetnoot9. Etsi autem sciam, ut non philosophi solum sed prope omnes scholastici ambulant, tamen jam eas spero a CassioGa naar voetnoot10 acceperis. Paucis post eas scriptas diebus Blauwius J.C.Ga naar voetnoot11 me convenit seque omnia dixit comparare malle ex animi tui | |
sententia eoque animo jam scripsisse Francofurtum, ut illius notae mittant typos ac expetiisti; sed dubitare continuo coepi, utrum tanti tam leve characterum discrimen putares, ut Blauwium propterea paulo minoribus edere jam paratum differre negotium velles. Interea respondi me super ea exquirere velle sententiam tuam. Et sic quoque scribendo ac rescribendo una altera hebdomas abiit. Quod molestiae devorandum tibi erit vel potius illi, cui accelerandae editionis spem fecisti. Nescio, an ut debui jam ante trimestre de Zorgiis adolescentulisGa naar voetnoot1 ad te scripserim, an hoc, ut metuo, morbo meo in oblivionem venerit. Summa eorum, quae vel scripsi vel scripsisse oportuit, ista erat. Patruum eorum, qui hic habitatGa naar voetnoot2, paratum esse in domum suam eos recipere pariterque animatam esse conjugemGa naar voetnoot3, quae attendere possit omnia munditiem spectantia; sese aiebat patruus curaturum caetera studiis exceptis, quae haurient a praeceptoreGa naar voetnoot4 non longe ita ab aedibus Zorgianis habitante. Huic toto prope die aderunt cum decem vel circiter adolescentulis aliis, quibus instituendis fidelem operam navat. Mihi id consilii non improbatur. Hac hebdomade jam longius aliquanto ab aedibus meis procedere coepi, cum ante pedem non ulterius domo efferrem quam in propinquum Lyceum nostrum. Nempe augent in dies vires. Putabam ego ea mente Petrum tuumGa naar voetnoot5 Amstelodamo migrasse, ut intra mensem Hamburgum se reciperet. Videor enim tale aliquid audisse, sed cognatus tuus HartigfeldiusGa naar voetnoot6 retulit mihi ante diem unum alterum literas se accepisse a fratre tuoGa naar voetnoot7, ex quibus cognoscat malle, ut Amstelodamum redeat, ac uti coepit, porro utatur seniori Blauwio in mathesi doctore. Hoc si est, satius fuerat remansisse. Nam Blauwio scio id commodius esse hyeme quam aestate ob turbam, quae de die domum ejus frequentat. Si redeat fillius, nuspiam melius puto vivat quam in aedibus CorviniGa naar voetnoot8. Is kalendis Maii huc migrabit ac domicilium habebit, ut Lyceo nostro, sic aedibus meis vicinum; scio Corvinum omnia tua causa velle. Quare facile spero, hac in re ad paucos menses gratificabitur, dum idem tibi videatur. Nam ut ad OstdorpiumGa naar voetnoot9 rectorum redeat filius, vix fieri potest, quia id nimium ei incommodat. Causas exposuit, quibus mihi fidem faceret. Nec obtrudi ei potest invito. Caput querimoniae erat, quod colloquiis ejus cum famulitio operae domesticae impedirentur, familiaritate item cum classicae scholae pueris disciplina sibi difficilior redderetur. Non ibo per omnia excusatum filium; sed tamen, quid mirum, si filius adolescentulus more ejus aetatis colloquia et lusus cum domesticis quaerat? praesertim cum vivat apud | |
hospitem, optimum illum virum et tui amantem, sed gravem et exigui sermonis ac fere valetudinarium. Laetiora ei omnia apud Corvinum erunt et in propinquo domus nostra tam benevola, quam si arcto ei sanguine juncta foret. Plura, hoc est domo mea, offerrem, nisi arcte ob liberorum multitudinem habitarem et filio etiam tuo alterum magis expedire arbitrarer. Sed si de Corvino non cadet ex animi sententia, tamen opera dabitur a nobis, ut aliter ei consulatur. Amstelodami MDXXXIV Nonis Aprilibus. Tuus totus,
| |
Qui hasce literas tradit est illustris Johannes SkitteGa naar voetnoot1, L. Baro in Duderof etc. maximus natu trium fratrumGa naar voetnoot2, quorum minimus ante mensem et quod excurrit Hamburgo ad nos profectus studiorum causa. Juvenis est eximiae probitatis literarumque cultor literatorumque omnium amantissimus, tui imprimis nominis et cultor et admirator. Eique sic poscenti literas has sic deferendas dedi, quas alioqui traditurus essem tabellario. Nempe arbitrabatur meliorem sibi occasionem fore compellandi tui, si literis meis tibi commendaretur. Quod facio libens; nimirum nihil aliud ei in votis, quam ut conspicere te detur, simul semel iterumque, dum Hamburgi pauculis diebus subsistit, compellare te possit; quod tam minutum negare nulli soles, nedum huic grave sit hoc praestare et generose nato inque summas spes educato et mihi longe carissimo. Uxori ab uxoreGa naar voetnoot3 salutem dicito et omnibus tuis. Iterum Vale. |
|