Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1917. 1634 maart 11. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot10.NuperGa naar voetnoot11 ad te, vir clarissime atque optime, tragoediam quandam recens mihi | |
natam miseram, per praesidiariae navis praefectum CoddiumGa naar voetnoot1, qui nunc ad nos reversus est. Miseram etiam per HertochfeldiumGa naar voetnoot2 loci unius emendationem. Exspecto autem primum judicium tuum, ut, si quid mutandum censes, mutem; deinde et illud, an ibi edi possit alioqui alium, minus certe idoneum, typographum in Germania quaesiturus. Voluissem potuisset edi in tempus mercatus Francofurtensis; id nunc video vix esse, ut obtineatur. Causa autem festinandi mihi non fuerat alia quam quod ex promisso dedicandi operis aut opusculi alicujus reus tenerer et in jure cautum habeamus plus eum solvere, qui citius solvit. Tibi tuisque, ut omnia optime procedant, ego, uxor, filiusGa naar voetnoot3 optamus. Vale, vir praestantissime. Hamburgi 11 Martii novi Kalendarii, 1634. Tuus toto animo
|
|