Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1918. 1634 maart 18. Van P. CunaeusGa naar voetnoot4.Vir amplissime, Literis tuis novissimis, quas mihi tradidit Cassius tuusGa naar voetnoot5, respondi nuper XXI. DecembrisGa naar voetnoot6, ac Summae Curiae senatorem ReigersbergiumGa naar voetnoot7, affinem tuum, rogavi, ut epistolam meam ad te transmitteret, a quo etiam simile officii genus ante annum expetii. Nunc, cum iter ad te parat ille idem Cassius, abire eum sine meis ad te literis passus non sum. Ego iuveni cultissimo eruditissimoque et ad omnem laudis excellentiam nato praestiti non quantum commendatio tua et virtus eius merebantur, sed quantum potuit mediocritas mea. Supervacuum erit, si te monuero, ut quem semel gravissimo luculentissimoque iudicii tui testimonio prosecutus esGa naar voetnoot8, eundem porro ornare quibuscunque rebus poteris, velis. Cum enim semper mirum in modum propenso erga omnes tuos affectu sis, quidquid huic feceris, non nobis tribues, sed moribus tuis. Evulgavit es nuper duas Augusti Buchneri dissertationesGa naar voetnoot9, in quibus castigatae cuiusdam doctrinae genius supra Germanorum eminet indolem. Si plura id | |
genus monumenta Witenberga prodierint, credam plus eam gentem rebus turbatis quam in media pace posse. Vale, vir summe et incomparabilis ac seculi nostri primarium decus. Lugduni Batavorum 18. Martii 1634. |
|