Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1929. 1634 mei 26. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot9.Vir praestantissime, Invitatus saepe ab illustrissimo Sueciae cancellarioGa naar voetnoot10, ut ad ipsum venirem, in itinere ipso eram, cum ad me perlatae sunt tuae literae, quas nonis Aprilibus Iohanni SkytteGa naar voetnoot11 dederasGa naar voetnoot12. Dolet, quod nobilissimus ille juvenis me jam digresso Hamburgum venerit. Suave mihi fuisset cum ipso, ut ante cum fratre ipsiusGa naar voetnoot13, | |
sociare sermones de studiis communibus. Duce quidem ille opus non habet te optimum nactus ad omnes literas ducem, sed tamen inanes non sunt multorum hortatus etiam apud sponte sua bene currentes. Et illud incommode mihi accidit, quod Rhedani latina historiaGa naar voetnoot1 me absente Hamburgum perlata est, ita ut solari desiderium meum amissi carissimi juvenisGa naar voetnoot2 illo praestantis ingenii foetu nondum potuerim. De Sophompaneo nostroGa naar voetnoot3 miror, nihil esse quod me moneas. Id enim vereor, ne totum opus minus probantis sit. Quando mercatus vernus hujus, in qua nunc sum, urbisGa naar voetnoot4 jam transiit, satis tempori editio sub autumnalem mercatum parabitur. Vide, an vendibiliorem librum facere possit haec addita praedicatio: ‘Tragoedia, in qua pii praesidis mores describuntur’, aut simile quid. De typis non sum nimis anxius; permitto totum hoc tuo BlaviiqueGa naar voetnoot5 judicio. Adolescenti SergioGa naar voetnoot6 mater Emdae praeceptorem reperit. Petrus nosterGa naar voetnoot7, ubi primum valetudo tulerit, volo sphaerica et quae ad navigationem pertinent discat sub Blavio, si potest; si non potest, sub quovis alio. Reddi te publicis utilitatibus plurimum gaudeo et spero ex labore eo non parum tibi ad moestitiam levamenti fore. Vale, vir optime, cum conjugeGa naar voetnoot8 et liberis. Francofurti, 16/26 Maji, Anno 1634. Tuus totus
|
|