Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1895. 1633 november 20. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot6.Inter mala plurima, quae inde mihi eveniunt, quod ab amicis absum tam longe, unum boni habeo et hoc perexiguum, quod illorum incommoda serius ad me perveniunt. Ecce nunc demum, vir praestantissime, intelligo ademtum tibi filiumGa naar voetnoot7, et talem quidem, qualem pro tuo in literas amore etiam non filium non lugere non poteras. Nam et ego pro brevi notitia, quam delibare mihi magis quam perfrui tempora concesserant, grande pretium dolorem incredibilem persolvo. Venit in mentem nunc historiae ea puritas, ut non ex alio sermone in Romanum translata, sed in eo ipso nata videaturGa naar voetnoot8, nunc in limpido orationis flumine paterni magisterii | |
expressa viva effigies, nunc carmina ea felicitate fusa, ut juvenis tot veterum tot novarum linguarum peritus nihil aliud quam poëtam egisse videatur. Haec cum cogito, et quidem sic cogito, sicut cogitare eum par est, qui nunquam publica artium honestarum bona a suis rationibus segregaverit, tum vero ex meo dolore ad tuum gradum facio non ignarus, quid sit esse patrem saepe id expertus in meorum morbis et amittendi metu. Ne illud quidem me fugit, quod dictum ab antiquis est:
ἀγαϑοὶ δ᾽ἀϱιδάϰϱυες ἄνδϱεςGa naar voetnoot1
non ad illum tantum humorem, quem inhibere viris haud adeo difficile est, sed ad quemvis animi tenerioris affectum pertinere. Haec omnia cum justum faciant moerorem tuum, grave etiam faciunt onus ei lenimenta quaerendi. Accedit alia difficultas, quod si tibi ea dicam, quae tu ipse omnia in oratoriae artis praeceptisGa naar voetnoot2 perspicue et solide, ut mos tuus est, explicuisti, quo loco de consolatorio sermone agisGa naar voetnoot3, et quaecunque eo pertinent ληϰύϑους excutis, videbor novo plane versurae genere de tuo tibi solvere, praeterea diffidere memoriae tuae, quae tibi inter caeteras animi dotes longe excellentissima est. Et ut sit adhuc aliquid, quod praeter illa dici possit, undenam id petam? a sacrisne literis et laudatis earum interpretibus? at nemo eas legit diligentius te, nemo melius mente retinet, nemo fidelius vita exprimit. An a SenecaGa naar voetnoot4, PlutarchoGa naar voetnoot5 aliisque morum formatoribus, quos tu adhuc juvenis non edidicisti tantum, sed edocuisti alios? An ex historiis, quarum opulentissimam penum si quis quaerat non alibi eam quam in tuo reperturus est pectoreGa naar voetnoot6? Sed quandoquidem etiam medici supra alios excellentes, si in ipsos morbus incursum fecerit, aliorum consiliis se tradunt, quia scilicet simul esse nolint malum et curatio, et tui similibus, id est sapientissimis viris evenire solet, quod OïleoGa naar voetnoot7 in tragoedia Graeca, ut quae norint sciantque optime et aliis pulcherrime explicare possint, eorum sensum aut usum in illis non | |
tam exstinguat quam interpellet ingens motus animi, orabo te ut vulnus tuum non mihi quidem, sed tuis scriptis, tuis saepe dictis, tuis antehac cogitatis tractandum praebeas. Quid enim me opus est tibi dicere constitutum hoc esse superni numinis, nata ut moriantur, quod qui implacide ferat eum civem esse aut legum ignarum, quibus constet haec universi civitas, aut tanto Rectori immorigerum. Quid illud, quod huic est proximum, jactando cervicem non tantum nihil profici, sed ad inevitabile malum adjungi voluntarium,
εἰ δὲ μὴ ϑέλω
ϰαϰὸς γενόμενος οὐδὲν ἧττον ἕψομαιGa naar voetnoot1.
Quid quod alio non minus noto Graecorum versiculo indicatur, juvenem mori quem Deus diligat, quia multa lucrifaciat mala, quorum finis et ipsum grave sit malum, senectusGa naar voetnoot2 et inter alia hoc consequatur, nequid tale quale tu doleas, ne solandus sit. Quid illud divinum Pauli oraculumGa naar voetnoot3, quo in luctu nimios non ut oportet creditae resurrectionis reos agit et prope e Christianorum albo expungit, quia scilicet sanctissimi illi nostrae in perpetuum duraturae disciplinae doctores ipsum credere non in contemplativo, sed in activo sensu accipiebant nec quemquam putabant id satis persuasum habere, quod non factis, verbis, ipsa etiam animi compositione exprimeret. Tu illum credas laetissima frui quiete candidatum aeterni gaudii et interim eum retractum velis in hunc morborum carcerem, in has peccandi illecebras in tot tantorum scelerum exempla vergente in finem mundo ingravescentia? Ne illud quidem tibi dicendum arbitror tot liberis superstitibus unum immodice desiderare animi esse ingrate divina beneficia aestimantis. Ab illo igitur ad hos animum retorque et vacantem amoris curaeque partem inter hos tanquam fraternam haereditatem divide, neque miserum te puta, quod tali saeculo - vides bella, vides morborum tot genera, tot alia pericula, in quibus minimum est exilium innocentium - minus timebis et aliquid tui habebis fortunae subductum ictibus. Ne uxorem quidem tuamGa naar voetnoot4, cordatissimi viriGa naar voetnoot5 filiam, ita mulierem puto, ut non illum Deo volens consecret velut primitias, quibus rite dicatis caetera jam sanctiori jure retinentur. Te vero aequum est non eos tantum, quos domi tuae conspicis in tuis numerare, sed tot nobilissimos clarissimosque viros, patriae aut nostrae proceres, aut suae, qui non negabunt tuae se institutioni debere, quicquid eloquentia, quicquid sapientia, quicquid ullis animi virtutibus possunt. Nam si animum nostrum aut ipsum illud esse, quod homo dicitur, aut certe hominis praecipuam atque imperantem partem satis constat, non debemus extraneos nobis putare, in quos licuit animorum semina transfundere. Haec ego tanta solatia, quae vix cuiquam quam tibi uberius concessa sunt, non in id advocanda puto, ut neges sentire te, quod sentis, sed ut illis leniter acquiescens non irrites tuum malum, non adsis dolori neque manum vulneribus tuis inferas, quae curandi certissima saepe ratio ipsa est quies. Redi totus ad intermissa studia | |
et ad illas librorum divitias et ad florentissimum auditorium et ad spem non ingratae posteritatis. Ego Hamburgi adhuc sum. A tergo Silesiam Brandeburgicum agrum et Pomeraniam vastat FridlandiusGa naar voetnoot1; quae ad frontem sunt nihilo mitius habentur a Suecis. Urbium ubique cadavera apparent, ne jam homines mori queramur. Strages ubique, fames dira, morbi atroces et ob tot causas maximus huc fugientium a parte utraque concursus, quae, si quis spectet, dicat, non jam dixerim jacturam unius e liberis, sed ipsam quoque orbitatem plerisque pro bono precandam. Ego tibi, vir optime, uxor mea tuae uxori, filiusGa naar voetnoot2 liberis, imo omnes nos vobis omnibus optamus, non ut nihil vobis unquam simile eveniat - quis enim scit, an id sit optimum -, sed ut quicquid evenerit forti et in Deum grato accipiatis animo. 10/20 Novembris 1633. T. Cl. Addictissimus
|
|