Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1898. 1633 november 30. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Nuper ad te cum scriberem, vir praestantissime, quas literasGa naar voetnoot2 nunc ad te pervenisse arbitror, dicebaris interquiesse a publico docendi munere, quod tibi extorsisse luctum recentem minime mirabar: ne diutius otio, re tibi insolita, accenderes dolorem, metuebam: nunc cum ex iis, quas accipio literisGa naar voetnoot3 cognossem et rediisse te ad tua munia et, quod futurum praesenseram nihil esse quod levare tale malum posset, de quo non abunde cogitaveris, video ego laborem tui solandi, in hoc quidem tibi ut prodesset, fuisse supervacuum, non etiam, quo meum animum adversum te familiamque tuam ostenderem, quos semper mea adversa pro suis duxisse certissimis experimentis non semel didici. Itaque nunc nihil aliud quam hortor te, ut in isto tam forti proposito perseveres et laborem, quo civitatis florem obligas, nunc et tibi praestes imperatorum magnorum secutus exempla, qui privatis doloribus ex negotiis publicis solatium quaesivereGa naar voetnoot4. Quo magis inclarescis, quod apud gentes exteras pridem tibi scripta dedere, apud nostros homines ingenio suo pigros facilius viva voce obtinetur, hoc plures in te irruere studiorum interpellatores minime miror nec aliud remedium video, nisi ut toto mane tibi et publice audientibus vindicato horam unam aut alteram ante vesperam assignes salutatoribus ScaligeriGa naar voetnoot5 exemplo. Id ubi semel per familiam tuam adventantibus innotuerit, magno te in posterum temporis damno levabit. In historia ecclesiae multum gaudeo venisse te ad illa tempora, quibus jure undique conveniendi dato certiorem jam suae gubernationis formulam accepit diffusa per orbem Romanum Christianorum multitudo. Ac plane verissimum esse sentio, quod prudenter scribis, a nimio sectarum applausu retinendi aequos homines non aliam viam esse expeditiorem quam si quis odio studioque vacuus et soli vero addictus rebus ipsis manifestum faciat neque antiquitatem semper ab illis stare, qui eo nomine alios territant et qui se restituturos omnia in primaevum statum polliciti sunt non id in omnibus assecutos. VerhoeviumGa naar voetnoot6 maximi facio amantem, ut vere dicis, mei, veterem a pueritia sodalem. Quare quod sponte et sic exigente officio facturus fueram, operam ut darem praecidendis litibus, id nunc eo faciam promptius, quod eodem facto morem gessurus sum et illi populari meo et tibi, cujus causa nihil est tam difficile, quod non aggredi debeam. De quaerendo magistro adolescenti filio Leonardi SorgiiGa naar voetnoot7 placet quod scribis velle te cum patruo ejus loqui, Clemente Sorgio. Sed unum monitum te velim matremGa naar voetnoot8, cui nunc cura filiorum incumbit, a zelotis illis minus abhorrere quam abhorrebat pater. Ac ob id, si quis sit caetera magister idoneus, non esse quod eam ob rem rejiciatur. | |
Vale, vir optime. Deum ex animo precor tibi, matronae tuaeGa naar voetnoot1 liberisque tuis clemens propitiusque adsit et hunc novum dolorem novis beneficiis obliteretGa naar voetnoot2. Prid. Kal. Dec. 1633. Quid agat SalmasiusGa naar voetnoot3 doleo me neque ab ipso neque ab aliis resciscere; BlaviumGa naar voetnoot4 rogare an ausim ut filio meoGa naar voetnoot5 ad sphaerica monstrator sit, dubito. Vereor enim, ne hominem mei amantem plus aequo onerem. Tuus totus
|
|