Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1879. 1633 september 23. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot4.Dum mea mala fugio, vir optime, in alienos luctus incidi. Ecce domus haec, quae mihi e patria ejecto hospitium praebuit, patremfamiliasGa naar voetnoot5, virum supra quam concessum est mercatoribus eruditum, judicio ingenti parique anima praeditum amisit. UxoriGa naar voetnoot6 ejus restant solatia, communes liberi, pro quibus eam gerit curam, ut ab omnibus juvari mereatur, non a me duntaxat, qui tam multa illi debeo. Filiorum duoGa naar voetnoot7 Hagae et grammatices praecepta et construendi rudimenta perceperunt; etiam levioris argumenti versionibus caeperunt proludere. Peribit haec tam bene jacta sementis, nisi sint qui percolant. Literarii ludi qui hic sunt, nihil sunt aliud quam bonae aetatis detrimenta, fertilis MidarumGa naar voetnoot8 seges. Multi domesticis utuntur praeceptoribus, quod ipsum nec illis ut vellent succedit nec mihi probatum est unquam, qui sciam sermonem non nisi in turba addisci et frigere sine aemulis studia. Neque tamen illae mihi placent scholae, ubi vix magister discipulorum suorum norit nomina nec in tantum numerum diffusam curam sentire possunt singuli pro sui quisque ingenii captu propriis quoque adminiculis egentes. Quare ut in aliis rebus ita et in hac mediam viam laudem, si decem, si duodecim pueri vivant unius domus, unius mensae, unius institutionis participes, justa societas, quae sufficiat sibi, praeceptorem non oneret. Talia collegia sin alicubi quaerenda sunt, certe Amstelodami, in urbe optimis semper legibus, per te etiam studiis florentissima. Quare si quam nosti domum talem aut quae ad votum, quod jam delineavi, proxime accedat, indicium ut facias rogo; quod beneficium non ad eorum tantum cumulum accedet, quae abs te accepi plurima, sed et viduatae marito honestissimae matronae non leve erit doloris levamentum. | |
Vale, vir inter doctos optime, inter bonos doctissime, cum conjugeGa naar voetnoot1 et liberis. Hamburgi, 23 Septemb. 1633. S.P. Binas a te accepi literas, vir maxime, recentiores per uxorem. Tuo nomini dicatissimus
|