Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2016. 1635 maart 19. Van Willem de GrootGa naar voetnoot16.Frater optime, Miramur paterGa naar voetnoot17 et ego nullas ad nos Parisijs a te venisse litteras. Interim duplici nomine iterum tibi gratulamur, tum honestae receptionis tum solemnis quod tibi cum regeGa naar voetnoot18 fuit colloquii. Et quidem eo magis, quod jam huc perlatae | |
erant litterae, quae amicos tibi consuluisse, ut Parisios ignotus intrares, nuntiabant, quibus signi sunt, ego certe accedere nunquam potui, item alterae ab advocato quodam ParisiensiGa naar voetnoot1 scriptae, quae fidem faciebant de mandato tuo in aula disputatum. Sed haec quidem fuere: PaviusGa naar voetnoot2 de tuo - ut audio - adventu ad Ordines Hollandiae, qui eras super foedere cum Gallis ineundo conventuri sunt, scripsit. Multi magna ex hoc foedere bona sibi promittunt; alii in bellum ἄσπονδον hoc pacto nos cogi arbitrantur, cui aerarii vires non sufficiunt. Quae in hoc foedere Suecorum sit conditis, ignoro, certe in priore, quod ChanassaeusGa naar voetnoot3 peperit, diserte expressum est, neque nostros cum Hispanis octo mensibus de pace acturos, neque quatuor sequentibus rem consecturos; tantundem et rex Galliae promisit addito ‘qu'il employera son pouvoir vers les ministres de la couronne de Suède et les princes confédéréz en Allemagne de fair le mesme’. Quas ad Utenbogardium misisti litterasGa naar voetnoot4 ipsi tradidi, quae hominem adversa uxorisGa naar voetnoot5 valetudine valde afflictum aliquo modo refecerunt. In religionis negotio (q)uo pacto te jam gesturus sis, scire aveo, nimirum an conciones domi tuae sis habiturus et per quem; an vero publico protestantium coetui te sis aggregaturus, praesertim cum id lutheranis salvo in articulis controversis dissensu, concessum esse jam ante ex te didicerim. Cras cum aliquot amicis et novitia puerpera hilaria celebrabimusGa naar voetnoot6, felicis partus et tui adventus nomine. Vale cum uxore et liberis a nobis omnibus. Hagae, XIX. Martii 1635. Tibi obsequentissimus frater
| |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roij Très chrestien A Paris. In dorso schreef Grotius: 19 Martii 1635 W. de Groot. |
|