Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2014. 1635 maart 16. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot7.Postremum, frater dulcissime, scripsisse tibi me arbitror, ad regemGa naar voetnoot8 cum proficiscerer, ad quem me a vico Lupara Parisiensi curru regio deduxit missus in hoc dux MercuriusGa naar voetnoot9, principum eruditissimus. Transii, qui rarus honos, per armatas turmas et cohortes regias. A rege, antequam loquerer amplexu amico exceptus et jussus caput tegere. Multa rex mecum locutus est, multa dedit signa amici animi, etiam cum filium meumGa naar voetnoot10 ad salutationis officium admitteret. Huc reversus principes salutavi regii sanguinis, a principe CondaeoGa naar voetnoot11 singulari benevolentia et veteris amicitiae recordatione exceptus. Venit ad me his diebus MeuneriusGa naar voetnoot12, qui apud StoutenburgiumGa naar voetnoot13 vixit, multum rogans, ut ab haeredibus mea commendatione aliquam mercedulam fidei suae magno constantis et viginti annorum operae extricaret. Ego, qui non libenter res pecuniarias attingo, in quibus scio quam acer sit nostratium sensus, tamen nolui plane preces ejus rejicere. Ostendit mihi testamentum vetus, in quo illi pro | |
sedecim annis honorarium aliquod relinquitur. Verum id testamentum seriore abolitum est, in quo nulla Meunerii mentio, nisi quod ipse in generali legato eorum, quae aliis debebat, se quoque comprehensum vult, si non ex contractu exserto, certe ex aequo et bono creditorem. Ostendit mihi et rationes a Stoutenburgio subsignatas. Vide, an depactio aliqua cum bona haeredum gratia fieri queat, alioqui satis mihi negotiorum est, ut ista privata suscipere non cogar. Sophompaneas nosterGa naar voetnoot1 nolo differatur diutius. Ni jam edit BlaviusGa naar voetnoot2, nihil ultra meum exspectet. Tenta eum etiam, an edere velit ἀνέϰδοτον fratris Pauli de inquisitioneGa naar voetnoot3, possent adjungi edita ejusdem, sed non satis omnibus nota opuscula, de asylisGa naar voetnoot4, Historia controversiae Venetae cum PontificeGa naar voetnoot5, Considerationes ad eandem controversiam pertinentesGa naar voetnoot6, quibus addi possit nondum vulgata P. Fulgentii illarum Considerationum contra oppugnatores defensioGa naar voetnoot7. Habeo et ejusdem FulgentiiGa naar voetnoot8, quo nemo fuit P. Paulo conjunctior, Vitam P. PauliGa naar voetnoot9, sed dubitant amici, an sine periculo Fulgentii, qui nunc etiam vivit, edi possit. Privata nostra ut curare, sicut soles, pergas rogamus te quantum possumus, et ut nobis vicissim, si quid opis nostrae est, injungas. Haec ubi scripseram, venit me domi meae salutatum Condaeus princeps, maxima benevolentiae testatione. Haec, tibi quae scripsi, velim et sibi scripta putet pater optimus cum matreGa naar voetnoot10. Hucusque scripsi inter literas, cum subito nobis MariaGa naar voetnoot11 nostra eripitur, non diu cum morbo nec gravi colluctata, et incerta mortis causa. Nobis restat ad Dei voluntatem nos componere et his quoque rebus recte uti. Dedit omnibus pie moriendi exemplum. 16 Martii 1635. Tui amantissimus frater
|
|