Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1962. [1634] Aan N.N.Ga naar voetnoot1.Quae a Saxonicis legatis novissime in pleno consessu proposita sunt, perlegi, et, quid sentirem, tibi amice petenti non aperire non possum. Et quidem pietatis summae speciem prae se ferunt; Christianum est enim ignem extinguere, sanguinis profluvium sistere et miseriae finem facere, omnibus et sibi persuadere. Quod autem fucatos pacis particularis tractatus non admiserit S.E.Ga naar voetnoot2 non tam constantiae quam prudentiae laudem meretur. Quod enim omnibus periculosum, vix alicui tutum esse potest. Ulyssi numquam probari potuit Polyphemi clementiaGa naar voetnoot3 neque fida satis recuperata amicitia, quae prioribus et magnis meritis retineri non potuit, ubi praesertim regnandi cupido omnia iura et vincula semel violavit et rupit: Optime sentit Celsitudo eius coniunctis et sociatis animis, consiliis, opibus et armis communem hostem debellandum, vel ad pacem generalem, fidam, veram et honestam cogendum esse. In eo autem peccare videtur, quod directorium utriusque circuli Saxonici vindicat; sic enim status dividit, non colligit. Respublica Romana nunquam duos dictatores simul creavit et si uni corpori duo capita imponantur, monstrum erit. Ratio aliter constare nequit quam si uni reddaturGa naar voetnoot4; hinc si omnes in unum corpus coalescere debent, unico ea animo et spiritu omnes regi oportet. Est quidem serenissimus et fortissimus elector imperio dignus laudemque summam meretur, quod dum dictos circulos ad directorium suum provocat et invitat, illud promissis ingentibus commendat. Verum inter morbos seculi numeretur quod rerum hodiernus status tam praesens remedium ferre non possit; nullum enim discordanti societati superest quam ut ab uno regatur. Quae cum ita sint, satius est ut dicti duo circuli Hailbronnensi foederi se adiungant, novum vel contrarium non ineant. Notae sunt causae, quibus circuli quatuor superiores commoti regendi foederis onus integrum humeris Ill.mi viri domini Oxenstiernae imposuerunt et ad illum solum omnia detulerunt. Id tum poscebat sanguis gloriosissimi Sueciae regisGa naar voetnoot5, libertatis Germaniae vindex, id etiam idem a Ser.mo electore, pro cuius auctoritate, dignitate et fortuna ad novissimam usque guttulam effusus est, postulat et flagitat. | |
Verum quidem est summam rerum et regalia penes eos remanere opus esse, de quorum conservatione agitur. Sed Suecia arma sua non solum auxiliaria Germaniae intulit, sed et eandem iniuriis lacessita invasit; hinc fit, ut illa expeditione profligatis hostibus quaesitas ditiones iure belli Suecis concesserint et coniunctio armorum subsecuta dicto foedere firmata sit. Cum autem foedus id ad ius suum cuilibet foederatorum competens tuendum et conservandum factum sit, unumquemque suum in illo locum occupare iuris est. Quin autem regina Ser.maGa naar voetnoot1 et Corona Sueciae, si dignitas, si potentia, si merita in lancem veniant, praeponderare debeant, nullus nisi iniquus dubitet. Verum intutum est evangelicos et protestantes imperii status aliena potentia niti eorumque fortunas, libertatem, vitam ipsam ab extera authoritate pendere? Haec in genere vera sunt, sed aliter longe res se habet. Persona ad directorium foederis electa virtutibus et auctoritate ita fulget, ut supra omnem invidiam et aemulationem sit. Ita enim se gerit, ut nomen et dignitas apud directorem, res ipsa penes dirigendos remanserit. Militat nempe Suecia manibus et armis Germanorum et ipsis consultandi cuilibet suum locum et auctoritatem sartam tectam relinquit, calculos solum numerat et defert. Quod si multa contra suam et communem utilitatem emergunt et elabuntur, haec sunt civilium bellorum propria et inreparabilia accidentia. Sunt enim multa, quorum ratio singulis reddi non debet nec potest. Quae igitur ex rerum ac temporum statu proveniunt, moribus et genio dictatoris non imputentur. Quod de foederibus externis productum est hypothesi non convenit. Illa politicis extrema remedia visa sunt; esto; extremis igitur et urgentibus regnorum fatis saltem applicari possunt. Quis autem non solum ruentem sed et penitus lapsum evangelicorum et protestantium statum et libertatem negabit? cum Ser.mus et nunquam satis laudandus rex Sueciae foedere Gallico munitus se ad vindictam et resurrectionem, ut ita dicam, illorum novissimum spiritum trahentium accinxit et venit, vidit, vicit, qui dicti foederis fructu iam fruuntur, et illo tuti facti sunt. Verum quidem est naturae committendos interdum morbos neque remediis extremis exasperandos; sed quid si ipsa natura occumbat, frustra sane ab Altissimo medicina creata esset, nisi tum ad naturae labascenti opem ferendam advocaretur. Constitutiones salutares imperii sunt et summa sapientia compilatae, verum silent inter arma legesGa naar voetnoot2 neque hostes cedunt; sed genus id daemoniorum non fuga, verbis, consiliis, gemitibus, sed vi et armis eiiciturGa naar voetnoot3; vim vi repellere et innatam externa refocillare et roborare licet. Quod de Iuda MaccabaeoGa naar voetnoot4 narratur, quod asseritur; cecidit enim post, sed non propter foedus Romanum id factum; imo IonathanGa naar voetnoot5 et Simon, ipsius fraterGa naar voetnoot6, non solum in eo constanter perseverarunt, sed et id pro renata renovarunt et confirmarunt. Quod si his exemplis certandum foret, catalogus foederum externorum confoederatis proficuorum integra volumina compleret, sed historiis non opus est, cum imperatoris et confoederatorum exemplum hic sufficiat et illis foederibus Hispanicis, Italicis, Lotharingicis saltem Gallica et Suecica opponere nefas non sit; si et ratio illa non valeat, tandem propria experientia rem decidit. Si rex et arma | |
Suecica Lipsiacam et LutceniacamGa naar voetnoot1 victoriam non peperissent, quidnam rerum serenissimo electori superfuisset? procul dubio servitus sola. Nec sunt etiam omnes status ita rerum gestarum obliti et ingrati, ut Passaviensem pacemGa naar voetnoot2 Gallico foederi acceptam referre recusent. Neque tanti ponderis pericula imminentia a foederibus externis sunt apud Italos, alias prudentissimos et suspicionibus deditissimos, ut illorum metu perculsi illa foedera fugiant, cum e contra plurimi eorum Gallica arma non solum sociorum, sed et patronorum nomine ad sui tutelam acciverint. Si et haec non sufficiant, si quis velit adhuc penitus illorum foederum fidem et utilitatem scire, adeat Mantuanum ducemGa naar voetnoot3 et Belgas. Illi enim suo testimonio omni exceptione maiore rem satis aperient et firmabunt. Unicum addam, quod ad rem propius accedit. Si Galli diversionibus Hollandicis, Italicis et Lotharingicis hostes non distinuissent, qui paucos vix sustinere potuit, omnium impetui et vi irruenti par certe non fuisset. Ad examen revocentur caetera Gallorum ad exteros hodierna foedera, iis amicos et inimicos solum ex communibus utilitatibus delectos patebit. Quid ergo Gallis et Germanis aeque conducit, sine cunctatione complectendum est. Dubium non est eam lancis partem praeponderaturam, ad quam Galli accesserint, hinc an illos catholicorum an vero nostris partibus stare satius sit, ipsi iudicent, qui tam inique de externis foederibus apud nos agunt et sic volentes nolentes Hispanis patrocinantur. Sed quo haec declamatio Saxonica tendat, sapientes non latebit nec enim adeo sunt suspensa et obscura verba, ut sensus penetrare nequeant. Hic latet anguis in herbaGa naar voetnoot4; nefas autem sit odiis privatis rempublicam labefactare, et sub praetextu libertatis servitutis periculum augere; canes ovibus suspectos reddere et eos a stabula et custodia evocare, amovere et arcere lupis ingrata opera esse nequit. Neque non consideratione dignum est, quod, dum haec proponuntur, multa Leutmaritii cum inimicis clam et non consciis caeteris damnorum sociis tractantur. Cum autem separatio illa consiliorum fatalis sit et nulla spes coniunctionis cum serenissimo electore supersit, vix malum id praecavebitur, nisi foedere arctiore inter sese et cum exteris reliqui status brevi se coniunxerint. Haec omissa imperium funditus trahent. Licet autem incusentur tanquam extrema; certum est tamen corporis morbos veteres et diu auctos non nisi per dura et aspera coerceri; imminentium periculorum saepe remedium ipsa pericula sunt. Neque hic cunctationi locus, praesentissimum enim omnium periculum in ipsa mora estGa naar voetnoot5, et Hispani et Itali in exitium nunc sunt in procinctu. Quam autem apte ad animorum coniunctionem conciliandam quaestio illa Magdeburgensis et Halberstadiensis applicata sit, ipsi viderint, qui de pelle leonina leone vivente et pugnante intempestivam litem movent. De iure illo Saxonico melius iudicabunt qui plenam informationem rei habebunt, sed nulli ignotum esse potest loca illa hostibus iure belli acquisita fuisse ideoque ius omne domus Saxonicae eo ipso extinctum fuisse. Quod si et haec non | |
concedantur, hoc saltem inficias ire nullus poterit ius filiorum in patris successione indicatum esse, vocarique adeo filium etiam vivente patre dominum spei. At si filius patri iniuriam et vim patienti suppetias non tulerit, exhaeres sit. Quas autem auxiliares manus illi archiepiscopatui adversus inimicorum vim et iniuriam attulerit Ser.mus elector vel quas potius recusaverit, ipse viderit; si vero deseruit pro derelicto habita loca ab aliis postea occupata nullo iure avocare potis remansit; nec etiam heic verba et protestationes sufficiunt, ubi re et facto opus fuit. De eo tamen si amice inter illum et coronam Suecicam transigi velit, non probris et querelis, sed honesta petitione id fiat. Non eodem nomine censenda sunt, quae de sumptibus, quae a serenissimo electore sustinentur, levandis addidere legati. Si enim arma Saxonica in communes hostes sumpta sunt, sumptibus communibus sunt promovenda. Concedatur ei aliquid ex aere publico subsidii a caeteris confoederatis, modo quo ad pacem et bellum in caeteris pari passu cum illis neque cis neque citra ambulet. Austriacorum morum periti satis sciunt innumeros pacis imagine illectos, et amicitiae ac gratiae spe irretitos imprudentis confidentiae poenas luisse, et id ipsum dux ArschotanusGa naar voetnoot1 iam experitur. Unde metuo serenissimum electorem speciosorum promissorum praestigias vix evitaturum, ni mature oblatis aures obturaverit; serio ergo a statibus ab omni tractatu particulari tanquam primo desertionis gradu est dehortandus, ne damnum contagione ad alios serpat. Hugo Grotius. |
|