Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2063. 1635 april 20. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot3.Mi frater, Hae literae et patri gratias agent pro pietatis plena consolatione et tibi pro iis, quae 9 Aprilis scripsistiGa naar voetnoot4. Tot tamque pertinacibus malis fatigatus mitiora posthac Deum precor, mei, uxoris, liberumque causa, paratus interim animo alacri quocunque duxerit sequi. De religionis exercitio jam ante significaviGa naar voetnoot5 quam tuas acceperam, qualem describis lutheranum, ne non inveniam metuere. Est heic pastor lutheranus, qui dissimulantibus magistratibus exhibet suae sententiae hominibus, etiam principibus, qui heic sunt Germanis, sacramenta, et docet interdum solitus uti ad hoc hactenus domo HebbiiGa naar voetnoot6, qui residentis titulo hactenus heic res egit Suedicas, quanquam is ipse cum reformatis sentiret eorumque adiret coetus. Sed is pastor a Carentonianis satis averso est animo ac ne civilem quidem cum iis amicitiam colit. AuratiGa naar voetnoot7 res non ferunt, ut quam scribis operam navet: amitteret enim multo majora commoda, si dogmatisten ageret. Deinde sunt et alia, quae me ab ea cogitatione avertunt. | |
Quid Frisii cis et ultra Lavicam in Charnassaeano foedereGa naar voetnoot1 culpent, scire cupiam. Epistola illa de studiorum rationeGa naar voetnoot2 non est generalis, sed Maurerii aetati ac negotiis accommodata. Quare ex editione quis fructus sit futurus, non intelligo. Et tamen exempla quoquoversum cursitant. D. GraswinckelioGa naar voetnoot3 gratias habeo pro misso mihi libro de Veneta libertateGa naar voetnoot4. ContarenusGa naar voetnoot5 laudat opus nec immerito, quantum ex brevis temporis inspectione apud CordesiumGa naar voetnoot6 cognoscere potui. Ostendit multam lectionem et diligens studium is labor. Puerperae tuaeGa naar voetnoot7 prospera valetudo me juvat, perpetuaque ut sit ipsi, tibi liberisque nec minus parentibus nostrisGa naar voetnoot8 et amicis opto. Valete omnes. Lutetiae, 20 Aprilis novi Cal. 1635. DidericusGa naar voetnoot9 ut bene pergat in coepto cursu fructus inde non spernendos laturus, vobis commendo. Rogo, ut et ipse me adjuves et senatorem ReigersbergiumGa naar voetnoot10, quantum potes, impellas, ut habeam documenta omnia causae meae contra Rotterodamenses et archetypa, et ita versa, ut usui esse possint, etiam testimonia de eo, quod dictum est in Conventu. Ut Scripsi antehacGa naar voetnoot11, occasio nunc mihi bella est et talis, quae forte frustra posthac exspectabitur. Μηδὲν ἀναβάλλεσϑε. Familiae nostrae insignia bene depicta mitti mihi cupiam cum casside. Scripsi antehac, quibus apud vos danda sint. Tuus toto animo frater
|
|