Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1422. 1629 september 14. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Etiamnum gratias tibi ago, frater suavissime, quod laborem sumseris hucusque veniendi, ut nos tuo vultu tuisque colloquiis recreares. Deo quoque ago quas debeo, quod te sospitem patriae, incolumen parentibus, conjugiGa naar voetnoot2, liberis restituerit. Neque minus eo me demereris et tu et pater optimus, quod me ignarum esse non sinitis earum rerum, quae apud vos geruntur, quodque negotia mea vobis cordi esse ostenditis. Amersfordianae causae exitumGa naar voetnoot3 exspecto et maxime, qui sint delecti judices; spectat enim ad exemplum. Amico, quem nominas, injunxeram, cum hic esset, literas ad MediumGa naar voetnoot4 ut curaret per mare scilicet, ipse autem terra misit. Quod ego hinc brevius facere potueram. Sed nihil est incommodi. ScripseramGa naar voetnoot5 WynbergiumGa naar voetnoot6, quem et ipse et GoyerusGa naar voetnoot7 commendaverant, mihi utroque nomine carum fore, abiisse nunc visurum Galliam; ubi rediisset ostensurum me, quanti apud me ponderis sit ista commendatio. In familiam meam ut eum recipiam, quod ipse petiverat, non ferre res meas. CorvinoGa naar voetnoot8 me bene precari facereque eum suo merito maximi. Vidisse me scripta Amstelodamensis partis utriusque, non tamen examen Amstelodamensis supplicationis exhibitaGa naar voetnoot9, cum princeps ibi esset; desiderare me et hujus scripti lectionem. Aritmandes magistratus recte sentientes, ut quod sentiant opere ostendant: SalemianosGa naar voetnoot10 praesertim id agere debere, ut amicos parent, nam et ipsorum interesse et forte sero dolituros omissa tempora sibi et publico consulendi. Oppida Languedocia parere regi. Cum Italia bellum ingruere, ob Mantuam et Montemferratum. Existimare me pastores Carentonienses non se immixturos negotiis ecclesiarum nostrarum, nisi consultis | |
qui apud regem valent auctoritate, qui et ipsi vellent reperire remedia dissidiis nostris. De fratre regisGa naar voetnoot1 spem esse concordiae. Narravi deinde imperium pseudoprophetae Genevensis adorati ibi a nimium credulisGa naar voetnoot2. Haec non probari pastoribus Carentoniensibus. Verum esse, quod ipse intellexerat, magnum hic esse gregem ἀϑέων, ideoque me effugere λέσχας. Inde ad CyrillumGa naar voetnoot3 veni. Transcripsi verba Arcudii presbyteri CorcyrensisGa naar voetnoot4 in praefatione ad Poloniae regemGa naar voetnoot5, in qua conqueritur a Cyrillo Russiam Polonicam turbari injecto Calvinici dogmatis - sic ille more suo loquitur - semine. Scriptum D. TileniGa naar voetnoot6 ejus argumenti missum ad ipsum per Polonum, qui nuper eo iverit; si traditum non sit, posse exemplum peti a patre meo. Subsequi historiam disputationis inter RigoviumGa naar voetnoot7 et MaistresatiumGa naar voetnoot8 ac speciatim τὸ πεϱὶ τοῦ ταμείου. Dolere mihi mulctas durare, ac praesertim eos, qui possunt non plus laborare pro libertate captivorumGa naar voetnoot9. Exspectare me, quid futurum sit Sylvaducis capta, quem nuntium avide hic ab omnibus bonis Francis exspectari; Trimolii uxoremGa naar voetnoot10 in religione non labascere; eam sororem esse BulioniiGa naar voetnoot11. Postremo salutabam fratres, praesertim captivos. En summam, quantum memoria prosequi valet neque enim exempla literarum ac ne indiculos quidem servare consuevi. Nihil te rogo praeter illud SchickardianumGa naar voetnoot12 et siqua alia negotia praesens tibi commendavi. Rogo mittas postremam tabulam obsidionis Sylvaeducis. Comparet enim hic tua illa auctior. Velim etiam habere edicta et πίναϰα vectigalium maritimorum, quae Convoyen ende Licenten dicimus. Habui olim multa, sed ea forte ὄιχεται; quod si sit, aliunde quaerenda erunt et quidem τὰ μεταγενέστεϱα. CorneliusGa naar voetnoot13 noster et ingenio et diligentia satis se mihi probat. Mittit ad avum epistolam et aliud laboris sui specimen rogatque, ut primo commodo libros, quibus usus est, accipiat. Cornelia nostraGa naar voetnoot14 - pro qua aviae sollicitudini gratias ago - valet meliuscule. Iterum rogo etiam GabrielisGa naar voetnoot15 et SalmasiiGa naar voetnoot16 et aliorum causa sciamus, quibus opibus instructus ex Oriente venerit GoliusGa naar voetnoot17. Novi hinc nihil me scribere, ne mireris; non enim ut apud vos fervent res, sed diu ὑφίστανται. Perendie cardinalisGa naar voetnoot18 veniet in aulam, quae est Fontibellaquei et cum eo negotia omnia, ut de bello | |
Italico, cujus rumor gliscit ingruentibus ex Germania majoribus copiis, de fratre regis, qui in Lotharingiam abiit φυσᾷ γὰϱ οὐ σμιϰϱοῖσιν αὐλίσϰοις ἔτιGa naar voetnoot1. Legatus LangeracensisGa naar voetnoot2 jam eo ivit. Itaque priusquam huc revertent, recta Lutetiam ad me aut amicum aliquem literae curandae erunt, ne vagentur. Rogo sciam illa, quae intercepta sunt, in quorum manus pervenerint. Litem nostram de bonisGa naar voetnoot3 et repetitionem Institutionum juris patriiGa naar voetnoot4 tibi amicisque omnibus commendo quam possum maxime. Vale quam jucundissime cum parentibus et amicis. 14 Septembris 1629. Tuus tui amantissimus frater
|
|