Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1350. 1628 december 17. Van M. BerneggerGa naar voetnoot1.Salve, maxime virorum, Ecce fidem promissi mei, pro eo ac par est, exolvo, seu fidei partem verius. Inscriptiones enim OpitianasGa naar voetnoot2, quamquam pauciores expectatione mea, cum literis ipsius Opitii mitto, de GruterianisGa naar voetnoot3 quoque porro solicitus futurus et ad SixtinumGa naar voetnoot4, a quo nihildum responsi accepi, petitionem iteraturus. Venator nosterGa naar voetnoot5 de vita Gruteri spem publice fecit neque eam ludet; exemplum utprimum nactus fuero, submittam. Ingentes habeo et ago gratias de praestitis TaubmanoGa naar voetnoot6 humanitatis officiis, quae dici non potest, quantopere ille depraedicet, quod ipsum facit quoque Freudenbergerus SilesiusGa naar voetnoot7; ut ad me scripsit is, qui has ipsas tradit itidemque tibi commendatus esse valde cupit, Martinus Willerus SilesiusGa naar voetnoot8, iuvenis egregius et vel hoc nomine amandus, quod diversus ab ingenio plerorumque - pudet dictu - Germanorum, vanitati isthic operantium, ad magnos viros applicare sese conatur, quorum consuetudine et vel conspectu proficiat. Vix est, ut non tuae quoque benevolentiae fores pulsaverit; id quod si deinceps faciet, orarem ne excluderes, nisi ab eiusmodi salutatoribus aliquod metuerem temporibus tuis, hoc est bono publico, detrimentum. | |
Parum abfuit, quin ad SalmasiumGa naar voetnoot1 τὸν ϑαυμάσιον auderem instinctu tuo literas. Sed satis impudentiae commissum, quod tibi me obtrudere veritus haud sum; neque debeo cumulare crimen, qui religioso quodam silentio vos tantos viros colere potius quam importunius appellare debeo. Forte tamen in futurum audebo, si praesertim in suis commentariis in Eliberinos canonasGa naar voetnoot2 apud nos excudendis opellam qualemcunque meam aspernatus non fuerit. Oro, summo viro per occasionem interpres esse summae meae in ipsum observantiae et salutem officiosissimam dicere ne graveris. Salve tu quoque plurimum a Lingelshemio nostroGa naar voetnoot3 et vale, lucidissimum aevi sidus. Scr. Argentorati, 7. Decembris Iuliani, anno 1628. Ampni. tuae perpetua
| |
Adres: Nobilissimo et amplissimo viro, Hugoni Grotio I.C. Lutetiam Parisior. In dorso schreef Grotius: 7 Dec. 1629 (sic) Bernegger. |
|