Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1347. 1628 december 9. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Ad tuas datas XIX Novembris distuli respondere nuper, quod amicus, qui iturum se dicebat, me itidem differret et necdum proficisceretur. Utinam verum sit in patria nostra id, quod jampridem multi augurantur via prima salutis,
Quod minime reris, Graia pandetur ab urbeGa naar voetnoot2.
Legi libellos, quos peperit Amstelodami ἡ ψευδώνυμοσ ΕϰϰλησίαGa naar voetnoot3, cui profecto nihil habeo melius quod respondeam, quam Euripideum illud
Ὅτι μὴ τυϱαννεῖς, τέϰνον, ἀδιϰεῖσϑαι δοϰεῖς.Ga naar voetnoot4.
De testimoniis addendis ad libros de VeritateGa naar voetnoot5 nunc cogitare non satis vacat. Tamen consilium tuum non sperno. Si CorvinusGa naar voetnoot6 tragoediam edit votis nostris respondentem, poterimus cogitare de Iure belli ac pacisGa naar voetnoot7. Nam ad hunc diem nemini obligatus sum et exemplar paratum est multis locis auctius. Ut antehac scripsi, velim edoceri, quid habeat, qua parte deficiat exemplar Institutionum BatavicarumGa naar voetnoot8, quod per manus volitat, ut eo cognito certius quid constituam. Quae PinsenusGa naar voetnoot9 promittit, pridem habita - et rogaveram amicos, ut monerent - optassem. Nunc mutare συνασπισμὸν dictionis difficile. Tamen siquid magni est et ad rem pertineat, videre poterimus. Rupellae denudatio a rege imperata tarde procedit ut et castelli in Retensi insula. Ceterum omnia a rege promissa, praecipue religionis libertas abunde praestantur. Multo autem meliore loco erunt res Rupellanorum dejectis moenibus quam imposita arce, quae ipsi etiam regi aliquando negotium creare possit tam venali hoc saeculo custodum fide. Et Riceliacus, qui suae potentiae sedem ibi fixurus dicebatur, hoc capto consilio omnibus se purgavit et ostendit se publicum negotium tantis impendiis, non privatum gessisse. Rex die Iovis cum pompa urbem intrabit; ex eo hic aulam habebimus et, ut quidam sperant, legatos a Monte Albano. Valde spes meas erigit, quod CorneliumGa naar voetnoot10 video serio studiis operam dare. Scribam ad eum primo commodo. Patri nostro, quod nepoti patrem se praestat, gratias ago maximas. IX Decembris XVIcXXVIII. Tuis omnibus a me, uxore, liberis salus sit. Tui amantissimus frater
|
|