Oeuvres complètes. Tome IX. Correspondance 1685-1690
(1901)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 2466.
| |
[pagina 172]
| |
mentis et Corporis insignire volui, quo amabilior reddatur philosophia; hoc siquidem genuina philosophia praestare docet, ut nimirum quantum omnes homines sanitate non corporis solum: hoc nempe satis notum, sed praeprimis sanitate mentis admodum destituantur clarèostendat, quaeque his malis appropriata remedia sint evidenter doceat. Notandum vero maxime, quod licet talia solum hoc libro tradere unicus scopus fuerit meus, non ideo hisce integram philosophiam tibi exponere decreverim; verum hoc tempore saltem tibi sisto primam philosophiam, quia vero haec ab aliis solet appellari Metaphysica, in qua inutiles admodum speculationes a quam plurimis venditantur; haecque ideo perquam exosa plerisque sit, ne haecce te de novo à tuo proposito hunc librum attente evolvendi detineant, scias velim me in prima hac mea philosophia omnia illa exhibere quae ab eo, qui seriò sapientiam sibi acquirere proposuit, omnium primo sint cognoscenda. Et licet utique verum, quod utilissima imprimis doceri non nisi in fine philosophiae possint, re ipsa tamen experieris, relegendo hunc librum vel in ipso principio hujus philosophiae perquam utilia tibi exhiberi. Hisce nempe expono, qua ratione veritatem per te ipsum acquirere certò; passiones tuas sapienter moderari; sanitatem quamvis bonam diaetam non adeò exactè exequi possis conservare; infantes prudenter educare et similia facili negotio exsequi liceat. Quo autem eo melius judicare valeas, num via maxime naturali in prima hac Philosophia (vel si mecum mavis Logica) tradenda usus fuerim, ex te ipso quaero, quasnam cogitationes prae omnibus aliis maxime necessarias esse judices? Et quanam propterea quemlibet hominem primo et serio occupatum detinere debeant? Quaquaversum respicio quod mihi respondere poteris aliud nil video, praeterquam has imprimis cogitationes necessarias, et proinde serio ruminandas esse, quaenam nimirum optima occupatio sit quam inter infinitas quae in hoc mundo occurrunt sibi quis praeprimis eligere debeat? Hoc ipsum autem in 1.a parte hujus Tractatus expono, ubi firmiter mihi persuadeo Te postquam eam attentè pervolveris mihi astipulaturum, praestantiorem scilicet non esse occupationem acquisitione per te ipsum; si jam de novo ex te quaeram quidnam putes, hoc stabilito, ulterius nobis esse curae debere? Non video, siquidem acquisitionem veritatis optimum esse judicasti, te aliud porro desiderare posse quam ipsam methodum detegendi incognitas veritates? Cum omnia frustranda sint, quae exponerentur circa talem methodum, si quid verum aut falsum sit, non scias, non video me aliam responsionem recepturum, quam infallibile remedium ante omnia esse determinandum, quo verum et falsum certe cognosci, unumque ab altero dignosci possit; id ipsum autem § 1 ejusdem 2ae partis, quantum possibile, in lucem prodire conor. Porro, perspecto quid sit verum aut falsum, si quaeram quid ulterius agendum esse existimes? Utique respondebis ut viam praemonstrem extendendi cognitionem nostram, semper de veritate in veritatem absque fine. Et hoc ipsum est quod in § 2. ejusdem 2ae Partis suse ostendam. Si denuo instem rogando: num putes nihil esse reliquum quod peragatur? Siquidem in methodo acquirendi veritatem per te ipsum ingenium | |
[pagina 173]
| |
tuum excolendo paululum te exercuisti, absque dubio offendisti impedimenta, quae ingeniosis viris etiam difficilia sunt superatu, et hinc non aliud a te exspecto responsum, quam ut methodus acquirendi veritatem perquam plana et facilis existat, omnia haec impedimenta removenda esse; id vero in 111. §. ejusdem partis conatus sum exequi. Quia vero inter illa impedimenta, ipsi morbi corporis nostri quoque existunt, ne tibi taediosa viderentur, quae prolixè de his propellendis docui, ea à parte Tractatui huic annexo explicui. Jam itaque, ubi methodum acquirendi per te ipsum veritatem sciveris, si tandem ex te quaeram quid ulterius faciendum restat? Absque dubio, quia methodus licet bona absque applicatione nihil valeat, infinitaque objecta extent, quibus possit applicari, scire adhuc desiderabis, quaenam objecta imprimis sint, quorum examen juxta hanc methodum mentem tuam omnium maxime oblectare valeat? Et hoc ipsum denique, quod parte 3 tibi explicatum exhibeo, ibidemque Tractatum hunc concludo, quia non video quid amplius possit desiderari a te aut quaeri. Cum itaque omnia eo ordine tractarim, prout proprium judicium tuum juxta sanam rationem regulatum expetit, atque sic ex propria animi tui sententia clare appareat, Quid in prima Philosophia sit tractandum, nihil superest quam ut reipsa examines, Quomodo hoc ipsum executus fuerim. Ad quod te hisce quantum possum amice invito, quique labor, nisi admodum fallor, fructu suo non carebit, modo primo eodem quo conscriptus est ordine pervolvas, quia nempe sequentia ferè semper priora praesupponunt, atque ideo si secus faceres, non posset fieri, quin tibi in plurimis absque mea tamen culpa obscurus videatur; secundo ne quae tibi nimis simplicia, intellectuique perquam facilia, quasi ideo tanquam res parvi momenti, absque necessaria attentione superficie tenus transcurras. Credas enim mihi, si ubique voluissem rationem eorum, quae tradidi omittere, inventionum fontes celare, exemplis familiaribus praecepta non illustrare, hoc majorem forte mihi aestimationum, sed certe tibi minorem utilitatem attulissent; adeoque si talia offendas, potius firmiter credas causam quare similia exhibuerim esse, quod multa experientia edoctus fuerim, haec licet perquam simplicia, et ideo intellectui facilia, certe tamen omnium illorum quae cognoverim utilissima esse, quaeque ideo omni attentione digniora, quam forte in principio existimaveris, et hinc certo mihi persuadeo, quod quanto sincerior tibi ad bona studia promovenda scopus fuerit, tanta gratior semper ac gratior tibi hujus libri Lectio sit evasura. Non nempe hic ex solis speculationibus, sed ex continua potissimum praxi, quae sensibili ratione, quae utilia sint nec ne, nos certe convincit, derivatur.
Haec est, Nobilissime Vir, praefatio, quam secundae scilicet Editioni praefigere vult Nobilissimus De Tschirnhaus. Caeterum quid Nobilissimus Vir de Tractatu | |
[pagina 174]
| |
ipso sentiat percepi ex tuaGa naar voetnoot2) et quid respondeat ad tuam De Tschirnhaus ex lectione epistolae ejusdem nimis pro dolor! prolixaeGa naar voetnoot3) ipsus percipies. Non est meum judicare de hoc Tractatu. Doleo tamen Nobilissimum virum adeo turpiter se dedisse in tangentibus illis inveniendis. Praestitisset Medicinam hanc genuinam nonum pressisset in annum, et super eam interea temporis ungues rosisset. Sed plura coram. Animus nempe est te si licet in transcursu visere, et videre instrumenta Astroscopiae tuaeGa naar voetnoot4). Vale Nobilissime Vir et ama
Tibi deditum amicum Pet. Gentium. Amst. 17 Junii 1687. |
|