No 2459.
Christiaan Huygens à P. van Gent.
18 mai 1687.
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
P. van Gent y rèpondit par le No. 2466.
Doctissimo Viro Do. J: Gentio Christianus Hugenius S.
Putabam equidem jam diu a D.no Hamelio responsum accepisse Nobilissimum VirumGa naar voetnoot1), nec non a caeteris quibus exemplaria libri sui nuper editi Lutetiam Parisisorum miserat. At ecce heri demum hoc quod hic vides epistolium ab eo ipso ad me deferturGa naar voetnoot2), cujus operâ illa in Galliam pervenere, a quo et apographum literarum Dn. de la Chapelle accepi, quo quid libris suis factum sit D. Tschirnhaus cognoscet. Cur autem tam sero haec omnia, non mihi compertum neque adhuc intellexi quodnam Eruditorum in Gallia de opere isto sit judiciumGa naar voetnoot3). Unum quiddam ibi habetur Geometrici argumenti de curvarum quarundam tangentibus, quod a Genevensi quodam viro ingenij haud vulgaris reprehendi ex libello Gallico, qui Bibliotheque Universelle inscribiturGa naar voetnoot4), credo jam didiceris ac fortasse ipse quoque D. de Tschirnhaus. Qui utinam non tam propere, ac ne quidem investigata demonstratione, Problema hoc in lucem misisset; aut saltem non usque adeo de eo sibi gratulatus esset. Est enim constructio quam dedit manifesto falsa. Veram autem quae et elegantissima est et brevissima, ea ipsum fugit. Sed ego ob hujusmodi errata praefestinatione nimia admissa, nihilo minus bene de ingenio atque excellenti studio auctoris sentire me profiteor ac tantum ut in posterum cautior
sit desidero. De ijs vero quae commentationes istas evolventi scrupulum moverunt responsum ejus adhuc expectoGa naar voetnoot5) atque videre aveo. Vale.
Dabam Hagae 18 Maj 1687.