Oeuvres complètes. Tome IX. Correspondance 1685-1690
(1901)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 2467.
| |
[pagina 175]
| |
T animadversiones. Tuum ergo erit haec non solum pressius examinare, sed et, si libet mecum communicare quid de hac lite sentias. Sum enim avidus ad hanc rem penitius penetrandam; quoniam mihi D. Fatij methodus facilior videtur, utpote quae nititur hac sola Regula, quae monstrat (sit venia dicto si errem) quomodo linearum duarum centrum gravitatis sit inveniendum, et nescio quo pacto mihi mathematiculo displiceat Regula D. de T. quam forte non percipio. Quaeso resciscam ex te, quaenam tua sit sententia, et gratum praestiteris officium. Eandem Epistolam, seu Apologiam ad D. De Volder mittere animus est, ut exauditam sententiam ex illo expiscarer. Vale plurimum et ama
Tuum Tuum Pet. Gentium. Raptim Amst. 26 Junij 1687.
Petijt D. de Tschirnh. ut haec sua apologia imprimeretur pro responso &c.
Nobilissimo Eruditissimoque Viro D.D. Christiano Hugenio Domino de Seelem. presentement A la Haye. pt. |
|