No 909a.
Christiaan Huygens à J. Hevelius.
20 octobre 1661.
La lettre se trouve à Rome, dans la coll. du Prince D. Baldassare BoncompagniGa naar voetnoot1).
Elle est la réponse au No. 892 et s'est croisée avec le No. 917. J. Hevelius y répondit par le No. 956.
Chr. Hugenius Johanni Hevelio. Viro amplissimo S.
Jeremiae Horroxii libellumGa naar voetnoot2) uti voluisti mitto, idque jam pridem fecissem nisi hactenus ab amico cui inspiciendum dederam retentus fuisset. Fuit certe Horroxius ille juvenis ingeniosus neque indoctus, quod ex hoc specimine apparet; atque adeo operae pretium omnino Te facturum opinor si illud typis describi curaueris. Globo lunariGa naar voetnoot3) in Anglia utrum nomina regionum adscripta fuerint nondum rescivi, sed magis est ut credam non fuisse, cum tantum 10 pollicum diametro eum construxerint. Verum in alio majori nunc occupati suntGa naar voetnoot4) ubi commode omnia notari poterunt. Ne autem pretio divendi Lunas ejusmodi putes, nequaquam enim venalis est opera artificis cujus manu fabricantur, viri nempe doctissimi ac summi geometrae Christophori Wren.
Non putabam te negaturum, brevem descriptionem petenti observationis pareliorum. Nunc pleniorem illam quam promittis, at quae scilicet typis prius committenda est, quando ita vis expectabo. Rogo autem ut quantocius eam absolvasGa naar voetnoot5), quamquam nullam aliam festinandi causam habeo nisi quod percupiò videre phae-