Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 885.
| |
[pagina 314]
| |
fuisse eam diligentiam quam merebatur spectaculum adeo rarum; nam et hunc tantum ope telescopii sub dio, non autem ut oportuerat in tenebris spectavimus, quod parum ad res hujusmodi instructus esset is quocum observationi huic attendebam; perspicillorum scilicet artifexGa naar voetnoot4), caeterum astronomiae imperitus. Alij quidem mathematici in eadem urbe Londinensi curiosius omnia praeparaverant, sed cum toto tempore antemeridiano advigilassent, nec adhuc ☿ Solem ingressus esset, venturum desperabant relictoque observatorio ad prandium se contulerunt. Monui Dominum Bullialdum non pro accurata admodum observationem meam me venditare, quippe quae non debita cum cura peracta fuerit; nam nec tempus aliunde quam ex horologio parvo portabili, sed quod in meridio ad solem correctum fuerat, definitum habuimus: Locum vero ac situm ☿ in ☉ tantum ab imagine, ut scis, in telescopio percepta, in chartam subito annotavimus, quam potuimus optime. Vides igitur jam fere quantum descriptioni isti meae tribuendum sit. Ego vero tuamGa naar voetnoot5) avidissime expecto, quam sine dubio publico impertias, atque ad illam quod in mea aberratum est emendabo. Parallaxeos differentiam nullam sensibilem intervenire existimo, temporis vero quadrari debet differentiae Longitudinum, si modo quae inter Londinum vestramque urbem est, recte cognita est. Ceterum miror quod scribit Bullialdus Latitudinem ☿ in conjunctione illa a Te et me meridionalem esse animadversam, cum secundum se ac Keplerum borea futura expectaretur. Certe enim et mihi borea fuit, et nescio unde contra esse putaverit, nisi forte non
attenderit schemaGa naar voetnoot6) invertendum esse, aut turbaverit eum quod incogitanter adscripsi Eclipticae vocabulum lineae quae ☿ semitam denotat. Debebat enim schema scribi hoc modo, deinde inverti debet, ut vera dispositio habeatur; ac tum profecto patet latitudinem fuisse boream. Cometae observationem a Kechelio Leidae habitam, hisce adjungoGa naar voetnoot7), etsi vix dubito quin jam ante eandem videris. Eam Parisijs accepi, ubi sero nimis fama hujus astri ad me pervenit, ac nubilae etiam per dies aliquot coelum aspici vetuerunt. Sane a nemine quod sciam in ea urbe visus fuit, etsi noverim nonnullos, ac inter exteros Dominum Auzotium geometram insignem qui ejus gratia noctes insomnes agerint. Londini quoque et Oxoniae inobservatus praeterijt. Interim bene habet quod diversis temporibus a Te | |
[pagina 315]
| |
et Cechelio positus ejus ad fixas notatus fuit, aliquid enim hinc de itinere colligi poterit. attuli mecum Londino libellum manuscriptumGa naar voetnoot8) Jeremiae HorroxijGa naar voetnoot9) juvenis docti, quo fuse describit Venerem in Sole a se observatam, die 24 Novembris 1639. Miror hanc observationem non evasisse celebriorem cum rarior multo sit hujusmodi incursus Veneris in ☉ quam Mercurii; credo tamen causam esse, quod in lucem libellus non venerit; autore morte prevento. Quod si hac occasione Hermeticae conjunctionis nuperae quam edere jam credo apparas, etiam illam ab interitu vindicare vellis, vel si non omnia, saltem quae maximae ad rem spectant (nam alicubi etiam non necessaria quaedam interserit) excerpere; tuo arbitrio rem omnem atque ipsum libellum permitterem, quemadmodum meo permiserunt ij per quos mihi copia facta est. DefensionemGa naar voetnoot10) Systematis mei Saturnii contra Eustachum de Divinis tibi probari magnopere gaudeo. Renunciatum mihi fuitGa naar voetnoot11) aliquid rursus contra me illos moliri, sed adhuc nihil prodijt. Audivi et Clarissimum Ricciolum cujus observationem quandam obiter perstrinxeramGa naar voetnoot12), aliquid apologiae simileGa naar voetnoot13) meditari; de quo, si etiamnunc commercium tuum illi intercedit, scire velim an nunquam in suis literis mentionem fecerit. Ego admiror multiplicem illius viri scientiam, neque eum ob leviculum errorem aliquem reprehendere voluissem, nisi argumenti ratio omnino me ad id induxisset. Nescio an in ultimis meisGa naar voetnoot14) ad Bullialdum adscripserim, in Saturni annulo proportionem paulo aliam me constituisse. Nempe cum diametri annuli, ad globi, quem cingire eum pono, diametrum rationem esse scripserem antehoc quae 9 ad 4, nunc edoctus hujusce anni observatione accuratiori, inveni augendam esse, ut fiat proxime ea quae 17 ad 6. Ea enim forma ♄ hoc anno spectatur, ut extra annuli ellipsin ne minima quidem globi portio supra vel infra eminiat, quod contra foret in pristina illa diametrorum ratione. Posita autem novâ illâ 17 ad 6, tam quae nunc adest phasis quam quae venturae sunt hypothesin meam exacte, nisi admodum fallor, comprobabunt. | |
[pagina 316]
| |
Ex Anglia nuperrimis literisGa naar voetnoot15) intellexi globum Lunarium quem Regis mandato VivianiusGa naar voetnoot16), doctissimus geometra et astronomus, fabricandum susceperat, perfectum esse. In eo montes omnes eodem situ ac symmetria qua in ipso Lunari corpore, effecti sunt. et maculae obscuritate a reliquis partibus distinguuntur, quod profecto visu jucundum esse existimo. Saepe autem miratus sum te ipsum non simile opus molitum, cujus ideam videris pridem concepisse ac proposuisse in fine accuratissimae tuae SelenographiaeGa naar voetnoot17). Com ijsdem quas dixi literis etiam observationem tuam pareliorum 20 februarii hoc anno animadversorum accepi, anglico sermone scriptamGa naar voetnoot18), sed pluribus in locis mendosam, ut videatur eum, qui descripsit, aut ex latino convertit, non bene intellexisse. Verum plane eximiam fuisse apparet, atque adeo summi beneficij loco habebo si mecum communicare descriptionem ejus ac figuram quam apud Te Bullialdus se vidisse asserit, volueris. Quod si figuram depingendi otium non est, rudi delineatione contentus ero, vel nulla etiam, si modo diametri iridum soliumque positus scripto expresseris, quod jam ante in gratiam aliorum te fecisse apparet. Tres illi soles candidi quomodo in circulo magno dispositi fuerint ex anglicano schedio intelligere nequeo, nisi quod unum ex ijs ex opposito solis veri stetisse refert, de quo scire velim, an, quandiu duravit phaenomenon, perpetuo in ipso magno circulo haeserit. De arcubus vero inversis qui irides circumsolares contingebant,
an omnino
circuli portiones retulerint. Nam secundum meam hypothesin, si paulo latius utrinque cornua eorum extra dantur, in hujusmodi formam curvatum iri illa puto. Verum tu vir amicissime si vis mihi facere rem gratissimam, non tantum haec dubia resolve, sed de omnibus, quod facile potes, edoce. Quod ut te invisam hortaris ac hospitium benigne offers, agnosco eximiam humanitatem tuam et scio operaepretium esse iter istud ingredi, ut tua consuetudine doctissimisque colloquijs gaudere liceat: sed nunc quidem ingruens hyems et satietas quaedam peregrinationis justam excusationem suppeditant atque omnino a talibus inceptis desistere suadent. Expecto autem hic Clarissimum Bullialdum quem de Te rebusque tuis omnibus avide narrantem audiam tumque propemodum tecum mihi esse videbor. Vale Vir amplissime et cum primum per otium licebit, beate me quaeso illo quod petij apographo phaenomeni pulcherrimi.
Dabam Hagae Comitis 22 Augusti 1661. |
|