Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 892.
| |
[pagina 335]
| |
clarè, ut opinor descripseram; profectò, mihi tantum otij non superfuit, à reliquis meis gravioribus negotijs, ut eundem ipsemet. construxissem. Si quis venalis sit pro mediocri pretio, quaeso exemplar mihi procures rogo, pecuniam lubens reddam: flagro enim videre, quâ ratione omnia adornaverint, num nomina nostra, an vero Riccioli Maculis imposuerint?Ga naar voetnoot1) Observationem meam Pareliorum, quamprimum aeri insculpta fuerit, unà cum fusiori, et pleniori descriptione lubens transmittam: arcus isti inversi, qui irides circumsolares contingebant, omninò sectiones circuli retulerunt: quemadmodum ipse clariùs ex schemate percipies. Dominus Bullialdus noster qui 23 Augusti ex Poloniâ Dantiscum redijt, die 12 Septembris hinc iterum Berlinam profectus est, intra Mensem ut spero ad vos rediturus est: citiùs enim fieri haud poterit. Proposuit namque iter per Wittebergam, Dresdam, Lipsiam, Francofurtum et Coloniam instituere; faxit Omnipotens ut quàm felicissimè istud conficiat. quanquam optassem ut eius suavissimaâ conversatione diutiùs frui licuisset, nihil, crede, accidisset gratius. Vale Vir Nobilissime. Dabam Dantisci Anno 1661, die 21 Septembris.
Nobilissimo ac Clarissimo Viro, Domino Christiano Hugenio, amico plurimum honorando Hagae Comitis. |
|