Oeuvres complètes. Tome IV. Correspondance 1662-1663
(1891)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 437]
| |
No 1171.
| |
[pagina 438]
| |
pollicum) quando Aquae, aëre purgatae, descensus non juvebatur (uti juvari solet Aqua non-purgata) Bullarum aërearum, ad superiorem tubi partem evectarum, Elaterio. Et quoniam ex defectu mensurae difficile erat, conjecturam hanc sufficienter vel evincere vel convellere, Illustrium Virorum istorum pari proponebam, Experimentum ut fieret cum Argento Vivo, loco Aquae; quandoquidem, si suspensus teneri posset Mercurius in insignioris longitudinis Tubo, pateret inde, non esse Aerem externum solum, qui eum sustentaret, cum Experimentum Torricellianum determinaverit, totam Pressionem ipsius, Pressioni Cylindri Mercurialis non nisi 30 digitorum aequivalere. Hanc propositionem adeo amplectebantur Vice-Comes Brounckerus et Dominus Hugenius, ut horum priori et mihi demandata provincia fuerit a Societate Regia eam exequendi, ipsosque de successu certiores reddendi. Eum autem Ambo conjectabant similem fore Experimento facto cum Aqua purgata: quod ideo commemoro, ut unicuique suum tribuam. Lubens quippe fateor, quod cum defuerit mihi ob machinarum mearum, vel absentiam vel defectum, opportunitas Experimenta faciendi cum Aqua in diversarum longitudinum tubis, uti ipsi saepius et sedulo fecerant, visa mihi fuerit altorum Cylindrorum Mercurialium in machina pneumatica sustentatio tam parum habere Analogiae cum Experimentis omnibus, hactenus circa Torricelliana illa factis, ut, licet ipse essem author propositionis substituendi, loco Aquae, mercurium, ex observantia inprimis, qua par illud virorum prosequor, de eventu valde diffiderem. Verum, cum tanti apud me valerent viri illi, Regiaeque Societatis mandata, ut ipsis refragari nequirem, ut primum domum revertebar ad experiendum nun quid fieri posset, adhibitâ Viri tibi notiGa naar voetnoot6) operâ, me accingebam et mecum expendens parum ad rem fore Machinam adhibere nisi prius constaret, posse in Aere libero suspensum teneri Mercurium in Tubo, 30 pollicibus longiori, tentabamus aliquoties efficere, ut Mercurius istâ statione altius subsisteret: ibi vero Aquam adhibebamus, ut tanto melius Aeris dignosceremus particulas, quae delitescere in Mercurio solent, ab iisque eum vacuaremus. Verum parum amplius primo atque etiam secundo die praestare potuimus, quàm Mercurium et Aquam a Bullarum copia liberare, utrumque in Tubo suspensum relinquendo. Ac tertius quartusve dies agebatur priusquam rem eo reducere possemus, ut Mercurius et Aqua, factâ tubi inversione et deobturatione, non subsiderent (minima quippe Bulla in summo relicta, vel intra 20. vel 25. abinde pollices emergens, impedire effectum illum valebat). Nobilissimus Dominus Brounckerus simili successu idem Experimentum, eademque ut cadebat viâ persecerat; sic ut in proximo dehinc Societatis consessuGa naar voetnoot7) uterque Historiam facti ipsis exponeremus; narrante ipsis praedicto Domino, eo sese Cylindrum Mercurialem reduxisse ut ad 34 pollicum altitudinem (quae tota erat tubi longitudo) suspensus restitaret, me vero ipsis referente, ad 52 pollicum | |
[pagina 439]
| |
altitudinem me eum suspensum tenuisse praeter aliquantum Aquae, quae a summitate Mercurii ad summitatem Tubi porrigebatur. Verum semper observabam (quod primarium est phaenomenon) quando tantillo motu facto, vel emergente aliquâ prope summitatem Bullâ Mercurius subsidere inciperet, cecidisse eum (quantilla etiam esset bulla, quae generabatur vel emergebat) ad usitatam inter 29. et 30. pollices stationem. Quibus omnibus uti Nobilissimus ille Dominus me convincebat, non esse solum pondus externi Aeris, quod suspensum tenebat Mercurium in maxima altitudine; ita persuasum eidem videbatur esse Aerem externum, qui Mercurium praepediebat, quo minus infra 30. pollices decideret. Adeo ut, haud rejectâ Hypothesi, quae tam commodé solvit omnia Experimentorum Mercurialium phaenomena, uterque sentiremus, quod, etsi novum hoc et mirabile phaenomenon, priorem nostram hypothesin non convellat, attamen nos urgeat, ut quid aliud adoptemus adsciscamusque ad stupendam hanc circumstantiam solvendam, et ad explicandum, quid sit, quod tantum Mercurii sustentet, quantum ultra 30 pollicum altitudinem suspensum tenere valemus: quemadmodum exhibitis novis in Machina nostra Experimentis haud aequum judicabamus, Hypothesin de Aeris gravitate, a Torricellij Sectatoribus propugnatâ, rejicere, sed ei superaddere Aeris Elaterium, ad excolendam Theoriam, quam novae haec Detectiones non ostendebant falsam, sed insufficientem. Exinde, Nobilissimus Brounckerus et Ego conati fuimus Experimentum provehere longiùs, atque etiam curavimus, ut cum Mercurio solo succederet, absque adminiculo Aquae. Atque uti praedictus Dominus jam effecit, ut Mercurius suspensus maneat ad 55. pollicum altitudinemGa naar voetnoot8); ita Ego, qui tubis utor longioribus, rem eo redegi, non sine taediosa satis assiduitate ut ille ad septuaginta quinqueGa naar voetnoot9) pollicum et amplius, altitudinem suspensus maneat, et (quod ipsum existimamus notatu dignum) in prodigiosa hac altitudine (excepto tantillo, quod intercidere ei potest, parieti innitendo) per integros 4 dies noctesque ipsum sustinuimus. Et quamvis hîc illîc interior Tubi superficies irrorata videatur guttulis Aquae, dignoscere tamen aliud non possum, nisi quod summitas Mercurij tam arcte contigua sit summitati Tubi, ut nulla Aqua quoad sensum inter eas irrepserit. His adjiciam, quod, ut de notabili circumstantia, ad Mercurij suspensionem spectante, satisfacere possem aliis potius, quam mihi ipsi, excogitavi Experimentum aliquod, quod nonnulli memoratu fortè non omninò indignum existimabunt; estque hoc: Quod cum jussissem Tubum leniter sublevari, versus, at non penitus adusque Mercurij stagnantis superficiem ingessi digitum meum inter vasis fundum et Tubi orisicium, quod ejusdem pulpa obturabam: tumque, cum Tubum omninò extra Mercurium levari curassem, deprehendi, prout exspectabam, sensibilem non esse Cylindri Mercurialis contra digitum meum Pressionem, vel si mavis, nullum sensibilem conatum | |
[pagina 440]
| |
repellendi digitum ab orificio, quod ille claudebat; quod arguit, superiorem Mercurij partem, quae 45 valet pollices, miro modo ab alia aliqua se sustentari, quàm externi Aeris pressione; quandoquidem alibi ostendi simplicem istam (ambientis Aeris) pressionem efficere, ut digitus eo modo positus, quo erat meus, nonnisi 30 pollicum Mercurii pondus posse sustinere, non autem ut ipse insensibilis maneat ponderis vel pressionis isti superadditae. Atque, ulterioris satisfactionis ergò; subducto licet, dum Tubus, qui nonnisi exilis erat, ita penitus extra Mercurium tenebatur, digito, quo hucusque orificium ejus obturaveram, comperimus, exspectationi nostrae congruenter, Mercurium tamen e tubo non effluere, sed suspensum in eo remanere. Quousque provehere porro Experimentum hoc possimus, melius, procuratis Tubis longioribus conjicimus, dummodo ullos nancisci possimus satis longos, qui summè possibilem Mercurii suspensionem nobis ostendant. Interim id, quod jam praestitum, Curiosis exteris (quibus id omninò communicatum velim) gratum satis, absque dubio, crit, eosque forté nonnihil attonitos reddet; mihique fateor hactenus adeò videtur explicatu (quod quidem satisfecerit) difficile, ut nequaquam aegré feram, praestó mihi fuisse excusationem Avocamentorum me divertentium, quò minus addicere animum seriò potuerim ad Hypothesin, quae id explicaret, investigandam &c.
Londini Octobris 29. 1663.
Roberti Boylij de Novo Experimento Mercuriali Epistolaris Narratio ad Henricum Oldenburgium scripta 29 Octobris 1663.
Pour estre communique à Monsieur Christian Huygens de Zulichem à ParisGa naar einda). |
|