Oeuvres complètes. Tome IV. Correspondance 1662-1663
(1891)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 181]
| |
No 1037.
| |
[pagina 182]
| |
mius ille Ricciolus usus, longe majorem verâ diametrum Veneris reperit, nempe 4′, 8″Ga naar voetnoot4) quum tibi sit 1′, 6″Ga naar voetnoot5), mihi autem 1′, 25″Ga naar voetnoot6). Dices credo et Jovem cujus comparatione, ut tu Mercurio, utebatur, justo majorem ipsum fecisse, ideoque et in ♀ necessario errare debuisse; sed hoc nunquam opinor illi persuadebis, cum via longe certiore, in vicinia fixam, ex intervallo motuque Jovis apparente, ipsum metitus sit. Nimium vero cum in hoc planeta, tum in Saturno quoque ab illius viri accuratissimis observationibus, quae meis etiam qualibuscunque confirmantur, mensura tua recedit, siquidem Jupiter in minima distantia tibi est 24″, 22‴Ga naar voetnoot5), duntaxat qui illi est 68″Ga naar voetnoot4) ac mihi 64″Ga naar voetnoot7). Saturnus autem tibi 19″, 40‴Ga naar voetnoot5) qui illi 72″Ga naar voetnoot8), mihi vero 68″Ga naar voetnoot7). Miror cum tam insigne discrimen hic cerneris, non fuisse suspectam hanc quam adhibueras methodum; sed erit, scio, aliquando, ubi maturius eam expenderis. Pareliorum observationibus tuis ac Paraselenarum plurimum gavisus sum, quum raro accurate adeo atque ex fide relatas invenire sit. Praecipua autem illa solium similis est in multis illi quam Scheinerus habuit Romae Anno 1630, in quâ item Soles 7 cujusque figuram ex epistola ipsiusGa naar voetnoot9), quae in Gassendi operibus extat, restitui. Abest tamen parelius ex adverso oppositus Soli vero, nec non bini isti per quadrantem fere circuli a Sole distantes. Rara plane est illa crucis per Lunam transeuntis observatio tua, atque etiam Antelij in decussatione arcuum coloratorum, de cujus causa invenienda, cum reliquorum omnium teneam, dispero, si aeque humilis apparuit atque Sol ipse, quemadmodum Schema prae se ferre videtur. Rogo itaque ut hâc unâ de re verbulo certiorem me facias; quod si quas invicem observationum a me collectarum desideras, ad meteora haec pertinentium, lubens earum copiam faciam. De studijs meis non multum est quod scribam. Dioptricen jam diu promissam typis committere paro, sed nescio quomodo identidem inde revocor modo negotijs aliis, modo novis speculationibus intervenientibus. Subjungam autem illi quae de parelijs meditatus sum propter nonnullam argumenti similitudinem. Tuam vero coelestem machinamGa naar voetnoot10) quando sperare nos jubes? Quam ut ad finem desideratum perducere possis, vitam, otium, et prosperam valetudinem ex animo tibi comprecor. Vale.
Dabam Hagae Comitis 25 Julii 1662. |
|