Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 280.
| |
[pagina 402]
| |
dicantur; aliquid aut vitris vitij inesse, aut haec eadem non debita proportione mutuo respondere, credibile est: Neque enim aliàs hucusque aciem eorum effugisset novus Saturni satelles. quae posteriora verba epistolam meam priori tuae responsoriam, de hujusmodi apud nos vitris monentem, respicere videantur. Ubi autem in eadem impressa pagina, haec habes, Nostrum quo Saturni asseclam reperimus, quinquagies diametrum rei visae multiplicat, duodenos pedes aequans; cui postea duplum longitudine construximus, multiplicatione centupla; Omnino eâ sumus opinione, ut vel in multiplicatione aestimandâ deceptus fueris (quod potius crediderim) vel haud ita commode vitra tua sint disposita; cum ea multiplicatio isti distantiae videatur minime convenire. Sed et hoc insuper tibi indicandum putant: Saturni phasibus observandis, se praestantissimis tubis instructos, jam per septem annos continuos invigilasse; omnesque ipsius interea temporis phases diligenter notâsse; quas et accuratè depictas habemus, adjunctis observandi temporibus. Quo tempore, fuerunt observatae, saltem duodecim, ab invicem admodum distinctae, Saturni formae, (omissis quae in transitu ab his ad illas fuerint istis intermediae;) quarum fere pars media, plane aliae sunt ab ijs omnibus quas vel GalilaeusGa naar voetnoot3), GassendusGa naar voetnoot4), FontanaGa naar voetnoot5), HeveliusGa naar voetnoot6), vel etiam RicheliusGa naar voetnoot7), aut quem novimus quispiam alius, adhuc indicavit. Atque huc quidem respexit ille, quem tecum, mense Junio superioris anniGa naar voetnoot8), Gryphum deposui, deinceps ubi opus futurum esset deposcendum
Ga naar eindb) | |
[pagina 403]
| |
(Quem sic exponas velim. Saturni comes quasi lunando vehitur. Diebus sexdecim circuitu rotatur. novas nuper Saturni formas Telescopo vidimus primitus. Plura speramus.) Quo eodem mense hunc tuum mecum deposuisti Gryphum Admovere oculis distantia sidera nostris vvvvvvvcccrrhnbqx. Quem jam nuperrime sic exponendum docuisti. Saturno luna sua circunducitur diebus sexdecim, horis quatuor. Quas quidem horas quatuor cum tu tandem auferendas agnoscas, periodus tua emendata nostrae convenit. Quod autem ad Saturni phases attinet, quas observavimus; videmus nobis eam inde Saturni et ansularum suarum figuram collegisse, eamque motuum hypothesin, quae Phaenomenis illis satisfaciat; an autem et omnibus deinceps observandis, haud audacter adhuc pronunciamus. Eousque enim versatilem illum invenimus, ut nec dum sciamus num omnes illius formae nobis adhuc fuerint conspectae. Quod quidem in causa fuit quod observationes illae nondum in publicum fuerint emissae. Dum autem tu ex tuis observationibus praeterito praesentique anno collectis, te posse integrum Saturni systema perficere, videris existimare; metuo ne omnino frustra sit; quippe illud unius alîusve anni negotium esse haud videtur. Et quanquam ex comparatis Galilaei observatione, quâ Saturnum plane rotundum conspexit; alijsque Hevelij et Gassendi, qui id iterum observarunt anno 1642; similique aspectu per quatuor menses jam proxime elapsos; colligendum videatur, Saturni corporis semicircuitum absolvi anno currente decimo quarto, vel ad summum decimo quinto: Tamen alia adhuc, propter varias ipsius conspectas formas, in auxilium advocanda omnino erunt priusquam systema congruum perficiatur. Quae non, ut diligentiae tuae quicquam derogatum velimus dicta sunto, sed ut cautius procedas. Quod autem ad mox expectandam Saturni phasin attinet; videtur nobis duos propediem nodulos utrinque protuberantes expectandos, positu ad Eclipticam obliquo, se sensim in brachia porrecturos; quae ubi satis fuerint porrecta non tam utrinque singula, quam utrinque bina post interjectam viaculam coeuntia, videbuntur. Atque haec sunt quae de praesenti negotio tibi judicavimus iudicanda. Vale.
Oxoniae, Aprilis 7.Ga naar voetnoot9) 1656. Clarissimo Doctissimoque Viro, Domino Christiano Hugenio Constantini filio, tradantur.
1 β Hagae-Comitis. |
|