Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 294.
| |
[pagina 424]
| |
scio. Nihil mihi gratius facere possis, quam si varias Saturni phases depictas exhibeas, ut experiar quomodo hypothesi meae accommodentur, quam transpositis literis observationi subjeci namque ego nullam adhuc notavi praeter eam quae fuit anno praecedenti. Vos autem mirabilem diversitatem deprehendisse videmini 7 annorum spatio. Sed fieri quoque potest ut diversae magnitudinis perspicillis, quae eaedem sunt figurae non eaedem videantur. Quae de 30 aut 40 pedum longitudine attigi, non magis ad vestra telescopia pertinebat quam quae et Norimbergi, Augusta VindelicorumGa naar voetnoot2) et RomaeGa naar voetnoot3) fabricantur, arbitrabar scilicet mea solum acute cernere, uti et vos de vestris procul dubio credideritis. Verun tamen nunc quoque praestare meum vestris dicendum videtur illud inquam quod 24 pedibus producitur, quoniam incredibilem fatemini multiplicationem, quam statui centuplam. Nam quod videor vobis in aestimatione deceptus fuisse, fortasse aequius judicium ferretis, si videritis quantâ diligentiâ theoremata dioptrica conscripserim accuratissima ratione ex vitrorum foci distantia, eorumque in tubo situ quantum magnitudo visa veram exuperet colligere didici, idque propositis lentibus quotlibet, adeo ut experimento non opus habeam. Expertus tamen sum magno telescopio meo, quod si Saturnum intuear, discus ejus paulo minor apparet, quam lunae facies nudo oculo spectata, quippe lunâ prope Saturnum stante, utramque speciem in unum convenire facio, tumque evenit, ut altera alteram propemodum contegat. Fateor tamen, nisi hâc ratione comparatio instituatur, sed solus spectetur Saturnus, longe minorem videri, neque multum excedere ImperialisGa naar voetnoot4) quae maxima apud nos moneta est, magnitudinem. Sed hujuscemodi aestimatio plane incerta est atque ab alijs causis pendet. Porro incommode lentes nostras compositas ne existimes, cum clara et quam maximè distincta omnia nobis exhibeant. Nodulos Saturno adnatum iri ut expectem, nequaquam patitur hypothesis mea quae an frustra futura sit, eventus docebit. Certe non sine magna verisimilitudine eam amplexus sum. Vale et me Domino Nelio commenda. |
|