No 1019.
N. Heinsius à Christiaan Huygens.
30 mai 1662.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Chr. Huygens y répondit par le No. 1028.
Nicolaus Heinsius Christiano Hugenio Viro Nobilissimo S.P.D.
Alterius Phaenomeni ectypon, quale desiderabas, Martio mense ad te misiGa naar voetnoot1), Vir Nobilissime. nec tamen cognosse datur hactenus, an id in manus tuas pervenerit. quae res valde sollictium me habet, cum nihil optem impensius, quam studijs tuis prodesse. Quare aliud ectypon describi curabo, si eius, quod iam missum est, conspectu sinistra fortuna te fraudavit. Apollonij Pergaei ArabiciGa naar voetnoot2) tria exemplaria Serenissimus Princeps Leopoldus ab Etruria Amstelodamum ad Elzevirios mitti curavit, quorum duo priora tibi et Hevelio, tertium mihi munus destinetur. Clarissimi Vossij de Luce CommentariumGa naar voetnoot3) ab ijsdem Elzevirijs expecto: quapropter studijs Philosophicis iam nunc me coepi accingere. Mirum, ni crabones mox insurgant, et lucem hanc illi certatim involent infestis alis.
Parentem tuum, Virum Illustrem, re feliciter confectaGa naar voetnoot4), brevi reducem vobis sistendum fore auguror. Domino FriquetoGa naar voetnoot5), si etiamnum Hagae aetatem agit, plurimam meis verbis, ubi oportunum erit, salutem uti dicas obsecro, etiam amicissimo WallioGa naar voetnoot6). cui scribam proxime, si nunc id fieri per occupationes non licebit. Hinc quod nunciare possim nihil nunc occurrit. Vale, Nobilissime Hugeni.
Holmiae Suecorum cIƆiƆclxii. a.d. xxx. maij Gregor.