No 749a.
N. Heinsius à C. Dati.
[avril 1660]Ga naar voetnoot1).
La lettre a été publiée dans ‘Clarorum Belgarum Epistolae, T. 1.’
Viro Clarissimo Carolo Dato Nicolavs Heinsivs S.P.D.
Exaratis hisce, quas nunc mitto, ad Te literis, cum ad tabellarium, cui tradendae erant, me contulissem, eum iam ad vos profectum invitus didici. Dum itaque epistola in dies nonnullos proximos apud me moratur, pagellam Apollonii GolianiGa naar voetnoot2) inter chartas meas oberrantem inveni. Eam nunc una accipies, cum literis ad Illustrissimum Carolum Antonium Puteanum & Emericum Bigotium a me exaratis, de quibus recte curandis Tibi rem commendo. Convenit me diebus proximis elapsis Christianus Hugenius, & narravit accepisse se Lutetia literasGa naar voetnoot3), quae inventum Horologii a se editi Galilaeo vestro vindicarent, sancte testatus eius rei cum ignarissimis ignarum se fuisse. Quod si ita res se habet, ea, qua par est ingenuitate puto agnoscet, & profitebitur huius inventi gloriam primo Galilaeo deberi. Tu, quid eius rei sit, me velim doceas. Ille asseverat nonnulla se nuper addidisse priori invento, per quae motus horologii emendetur, & longe certior reddaturGa naar voetnoot4). Elzevirium impellere non desino de permutandis Codicum Arabicorum exemplaribus, sed is frigide semper & ieiune respondet. Videbo an praesens apud praesentem plus possit proficere. Vale, decus nostrum.
Dabam Hagae Comitum mdclxii. a.d. xvi. Januarii.