No 936.
N. Heinsius à C. Dati.
27 décembre 1661.
La lettre a été publiée dans ‘Clarorum Belgarum Epistolae T. 1.’
Viro Clarissimo Carolo Dato Nicolavs Heinsivs S.P.D.
Dvabus Tuis Epistolis debeo responsum, Date iucundissime; quarum priores perbreves illae, & Laconicae, die nono Septembris proxime elapsi, posteriores Novembris octavo erant exaratae. Mediae inter illas intercidisse in itinere videntur; ad me certe perlatae nequaquam sunt. Nam quod in prioribus pollicebare mox fore, ut de Systemate Saturnio iudicium Serenissimi Principis Leopoldi ad nos perscriberes, simulac is id scriptum perlegisset, quod recens tum in manus Tuas pervenerat, huius promissi fidem hactenus desidero. De multis praeterea Tecum egeram per literas, ad quae praeter morem Tuum aut nihil aut parum reponis. De Tubo Hugenii Optico, quod posteriores tuae doceri postulant, scias velim, amicum illum meum non sine multo labore duos manibus suis efformasse, quorum unum servarit sibi, altero donarit Bullialdum nostrum, ut similis tubi obtinendi spes non sit, nisi ab ipso Hugenio obtineatur. Si iubes, ut illud officium ab eo exigam, non dubito gratiae Principis Serenissimi omnia illum daturum; nihil tamen Te inconsulto tentare volui. Si coniectura me non fallit, quae sit ut persuadear periisse in via literarum Tuarum fasciculum, qua via miseris fac sciam, ut ex fuga ac errore, si fieri possit, retrahantur epistolae. Emericum BigotiumGa naar voetnoot1) vobis adesse gaudeo, quem in potissimis amicis numero. Si certo mihi constaret, in qua Italiae vestrae Civitate pedem fixerit eximius ille iuvenis, eum ipsum per literas compellarem. Menses enim complures sunt, quod omnia CastelvetriGa naar voetnoot2) opuscula, aliosque libellos Rothomagum misi ad paternasGa naar voetnoot3) aedes, de quibus an eo sint perlati, nihil hactenus intelligo. De permutandis libris Arabicis Elzevirios & Blavum rursum conveniam & an conditionem oblatam admittant, ut cognoscas operam dabo. De opere etiam Mathematico Vincentii Viviani rem urgebo. Golium promissi admonere non desino de Pithagoricis SymbolisGa naar voetnoot4), quae Arabice extant in Bibliotheca Leidensi, sed,