Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 691.
| |
[pagina 522]
| |
Occupatum me habet novum inventum quod hisce diebus excogitavi ad horologium meum exactius etiamnum efficiendum quam fuit hactenus. Scis puto adhibuisse
me in automatis istis lamellas binas incurvatas ut AB, AC, inter quas pendulum suspensum movebatur; idque propterea factum ut omnes penduli vibrationes aequali tempore redirent, quae alioqui non omnino ἰσόχρονοι erant ut in libello meoGa naar voetnoot3) indicavi. Quod igitur nunquam me inventurum speraveram nunc denique reperi, veram nimirum figuram curvarum AB, AC, quae efficiat ut oscillationes omnes accuratissime exaequentur. Eam ratione geometrica determinavi, ipsosque artifices docebo ut nullo negotio curvam illam lineam describant. Subtilissimo Heuratio non displicebit opinor haec inventio; nam mihi quidem omnium felicissima videtur in quas unquam inciderim. Vale et me invicem certiorem fac si quid isthic est quod me lubenter sciturum existimes.
Hagae 6 Decembris 1659.
Si librum PaschalijGa naar voetnoot4) seu Dettonvilij Heuratius aut Huddenius inspexerunt, cuperem eorum intelligere judicium, ut habeam quod respondeam Domino de CarcavyGa naar voetnoot5), qui assiduè a me flagitat ut sententiam nostrorum geometrarum super opere illo ad ipsum perscribam.
Mijn Heer Myn Heer van Schooten Professor der Mathematycken Tot Leijden. Inde Heeresteegh. |
|