Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 709.
| |
[pagina 11]
| |
fuit, cui ab alijs erat commendatus; non itaque (si placet) grave duces mentem ejus exactè sciscitari, ut etiam sententiam tuam adjungere super ijsdem Hypothesibus possis, siquidem Clarissimorum in Batavia Mathematicorum judicium prae caeteris magni facit, ac praesertim etiam tuum, utpote quem in Mechanicis ob Horologium à te inventumGa naar voetnoot5) celebrari intellexitGa naar voetnoot6). Caeterum pro libro Domini TacquetGa naar voetnoot7) nobis misso gratias tibi habeo quem juxta et tractatum Domini de DettonvilleGa naar voetnoot8) nuper Domino Heuraet commodavi ut eos inspicere dignaretur, in quibus multa egregia se invenire mihi retulit, ob quam causam etiam illos mihi nondum retulit. Subtile tuum inventum circa Horologium depraedicat, quod scilicet haud ita pridem invenisti. Doleo mortem Artificis insignis Samuelis CosteriGa naar voetnoot9), piae memoriae, praesertim cum is ad perfectionem Horologij tui assequendam prae caeteris esset commendandus et jam in eo fabricando secundum mentem tuam valde esset peritus. Alium si desideras artificem, qui ulterius eximia tua inventa ad opus redigat, poteris adsciscere in locum defuncti nostrum Jacobum de SteurGa naar voetnoot10), qui non solum in Horologijs, ut nosti, fabricandis, sed et Mathematicorum instrumentorum structura hodie est perfectissimus, ac se nuper meo nomine etiam tibi deditum obtulit. Hunc igitur si adoptaveris, crediderim tum tuis meditationibus tum ipsius manûs dexteritate multa egregia adhuc sperari posse, quae humano generi proficua sint futura. Quae ut eveniant praecor Deum Optimum Maximum ut cum ineunte hoc anno tibi omnia ex voto atque in animae salutem succedant. Vale.
17 Januarij 1660.
Aen Mijn Heer, Mijn Heer, Christianus Hugenius, ten huijse van de Heer van Zuijlichem, Raedt ende Rentemeester van sijn Hoocheyt den Prince van Oranjen in S'graven-hage Op het pleijn.
|
|