Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 833.
| |
[pagina 230]
| |
tamen alteramque periodum iussu Principis, cuius auctoritate nova libelli editio sit adornata, inde sublatas esse, cum neque causam Systematis Saturnij tuerentur, et ecclesiam Romanam viderentur offensurae. Hoc ne in sequiorem partem interpreteris factum rogat obsecratque vehementer is ipse Datus. Velim, si res tuae sic ferant, Capellanum deducas ad Illustrissimi Beuningij aedes, qui ardet impense virum tot virtutibus instructum cognoscere et coram intueri. quo officio non me tantum, sed Beuningium quoque ipsum haud leviter demereberis, virum ut scis, literis ac literatis hominibus valde studentem. Clarissimo Brunetto etiam atque etiam me commendes rogo. De picturis ChinicisGa naar voetnoot5) quod eius nomine a me petis, Vossio nostro significavi: sed causatur ille, quod nec ignoras factum, a DousaGa naar voetnoot6) eas in Britanniam clam esse asportatas, nec hactenus sibi redditas. Bullialdus hesterno demum die post longas procrastinationes iter Polonicum est auspicatus. VlitiumGa naar voetnoot7) ex Brittania mox reducem inbemus expectare, cuius spes illic terrarum prostratae ac pessum datae sunt per inopinatam mortem patronae suaeGa naar voetnoot8). Rumor est, et quidem constans, Reginam SuecorumGa naar voetnoot9) brevi nobis adfuturam. Ita sit, ut Arctoum iter in Aprilem mensem aut in exitum Martij sim dilaturus. Interea fore auguror, ut et tu patriae restituaris, quanquam singularis mea in te observantia facit, ne meam ego voluptatem meaque commoda tuis potiora ducam. Novi autem et scio, quantum fructûs ad te redundet ex quotidiano illo cum viris longe praestantissimis congressu, quorum nullibi maiorem copiam, quam Lutetiae, sit invenire. Ex his si qui sunt mihi faventes, ijs ut me conciliare pergas, unice te rogo. Vale, Vir Eximie, et me virtutum tuarum cultorem praecipuum, quod hactenus facis, ama. Dabam Hagae Comitis ciɔiɔclxi. ad diem xxviii Januarij. |
|