Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 817.
| |
[pagina 196]
| |
QuibusGa naar voetnoot2) vero Celsitudo Tua me dignata est, primum Hagae aliquandiu detentae fuere, quod Heinsius uniGa naar voetnoot3) ex Oratoribus nostris in Galliam destinatis fasciculumGa naar voetnoot4) concrediderat ita ut demum 17o hujus mensis mihi traditus fuerit; tum verò nec acceptis Celsitudinis Tuae literis extemplo rescribere mihi per valetudinem licuit, quippe quam febricula cum tussi gravissima qua paene suffocatus fui ita afflictam tenuit, ut omni seria occupatione supersedere coegerit. Non tamen efficere potuit quin plurimum atque ex animo gauderem pulcherrimas illas et accuratissime depictas observationesGa naar voetnoot5) aspiciens, quarum Celsitudini Tuae copiam mihi facere placuit, quarumque munere nullum gratius mihi venire potuit. Equidem pro meritis laudare satis nequeo Celsitudinis Tuae in exquirenda veritate praeclarum studium atque amorem, aut Illustrissimae istius Academiae solertiam quae certissimam rationem excogitavit ad auferendum qui praecipuae difficultatis in Systemate meo restabat scrupulum. Certe enim factitius ille Saturnus, qua ratione tricorporeus Saturnus apparuerit, caeterorumque falsorum phaenomenôn omnium facile causas mirabiliter explicat, simulque vera exhibet. quippe ante omnia validum quoque argumentum ex observatione illa suppeditari certum est, qua super annulum Saturni globus ejus umbram projecisse visus fuit, ut optime Illustrissimi Academici annotarunt. Credo enim omnino phaenomenon hoc apparuisse quum angulus prostaphaereseos esset circiter 5 graduum, neque alia de causa me praeterijsse, quam quod in mentem non venerit necessario ex hypothesi mea id consequi debere, adeo ut licet forte animadversum mihi fuerit, potius me decipi quam tale quid revera observasse existimaverim. Nec quicquam ad diligentiam exactitudinemque illam in obeundis experimentis addi potest. Quidni vero quam primum haec in lucem publicam veniant latine reddita, quo pateret omnibus, non somnia mea aut figmenta edidisse. Imposterum vero Celsitudinis Tuae monitis parens non omittam diligenter hac de re per observationes inquirere, nam profecto si hypothesis mea vera est, umbra illa spectari quandoque debet, neque tam exilis est ut telescopij nostri aciem effugere possit, facile enim mensuram ejus formamque mihi repraesentavi. De linea obscura in disco ♄ quod doctissimi viri censent eam non in extrema annuli ora spectari, sed umbram potius esse ab annulo in Saturni globum derivatam, vellem verum esset, quoniam difficultate insigni hypothesin meam liberatam cernerem, in qua materiam illam annuli extimum ambitum cingentem ad reflectendam lucem ineptam statuere necesse fuit. Quod durum quidem non nihil sed non impossibile tamen reputo; cum aquae quiescenti similem superficiem illam imaginari liceat, quam certum est plane inconspicuam fore. Etenim videndum ne et summa illa annuli tenuitas parum consentanea sit, respectu tantae latitudinis, tantaeque molis. Et | |
[pagina 197]
| |
licet illa admissa rotunda phasis jam sequatur, non adhuc lineam obscuram nobis conspicabilem a tantilla illa umbrae latitudine exoriri posse crediderim. Est enim subtilis omnino, eo quod minima sit ♄ latitudo, quod et Illustrissimi Academici fatentur. Tractum autem nigricantem certo conspici etiam Anglorum observationibus praeter meas ostendi in refutatione Divini. Dixique praeterea mihi vel evidentissimè eum apparuisse die 26 Novembris 1656; quo tempore notandum est oculum nostrum altius supra planum annuli elevatum fuisse quam solem, ac proinde nequaquam tunc umbram ab annulo procedentem in Saturni globo animadverti potuisse. Unde si vera est observatio mea, obscuritas in ipso annuli ambitu lineam illam constituit. Sed de his post annos octo decemve si vita suppetat denuo ac certius inquirere licebit. Insigne vero aliud Phaenomenon cujus meminit Celsitudo Tua nempe occursu stellulae alicujus viae lacteae, intra ansas Saturni, quo pervias esse liqueat, id per hosce annos oblatum iri non dubito. mereturque plane ut quotquot sumus observatores illi invigilemus. Ego certe quam primum domum reversus fuero (nam telescopium neque meum huc attuli, neque satis idoneum hic reperio) omnem adhibebo diligentiam, ac de successu Celsitudinem Tuam reddam certiorem. In hac urbe etsi ne unum quidem inveniam qui Astronomiae seriam operam det (Bullialdo peregre ad visendum Hevelium profecto) sunt tamen aliqui qui intelligant, ac Systema etiam nostrum examinarint quibus abhinc diebus paucis apud Illustrissimum Monmorium, ut solent, congregatis, ostendi doctissimas Academicorum Tuae Celsitudinis Diatribas (nam praeter illam Academiae nomine scriptam alias quoque binas Clarissimus Datus mihi impertijt, subtilissimi BorelliGa naar voetnoot6) et ingeniosissimi MagalottiGa naar voetnoot7),) summaque cum approbatione et laudibus exceptas vidi. Circa posteriores autem hasce quae mihi dicenda in mentem veniunt plura sunt, quam quae in hanc epistolam conjicere auderem cui jam nunc nimio prolixiori ut terminum figam tempus est. Breviter tamen de invento quodam meo subjiciam, quod geometris qui hic sunt non inelegans visum est, nec Celsitudini Tuae Eruditissimaeve Academiae displiciturum opinor. Cum experientia ac ratione deprehendissem fune penduli vibrationes natura sua inaequales esse ita ut latiores angustioribus paulo plus temporis impendant, indeque erroris aliquid in horologijs, praesertim quae elateris vi moventur necessario accidere. quaesivi quo pacto corrigere illam inaequalitatem possem. Invenique primum lineam Cycloidem celebrem illam multis proprietatibus et nupera hîc geometrarum decertatione, hanc igitur et hoc peculiare sibi habere, ut si mobile quodpiam velut A per superficiem cavam puta BACD quae secundum cycloidem inflexa sit, descendens ascendensque motu reciproco feratur tempora quarumlibet reciprocationum sive maximarum sive minimarum inter se fiant aequalia. Oportet autem ita sitam esse cy- | |
[pagina 198]
| |
cloidem ut axem CE perpendiculariter erectum habeat. Deinde hoc animadverti quod si funependulum CF longitudine duplum sit axis cycloidis, constituanturque superficies duae FGD, FHB, utraque in semicycloidis formam flexae, in F sese tangentes ipsisque DOC, BAC aequales ut nempe semicycloides FGD, figura et situ referat BAC, et FHB referat DOC. quod inquam funependulum agitatum, occursuque dictarum superficierum parumper inflexum, majores minoresve prout validius impulsum fuerit Cycloidis DCA arcus centro ponderis B describet, vibrationesque hoc pacto omnes habebit isochronas. In horologijs verò, quia mediocribus tantum vibrationibus opus est non nisi particulas semicycloidum ut FG, FH, inter quas funependulum suspendatur adhibere opus est. Egregioque successu in nonnullis jam adhibitam vidi. Demonstrationem quod attinet in ea a principijs Galileanis non recessi et quam primum in patriam rediero typis committere ipsam est animus. Interim felicitatem sanitatemque tibi Principum doctissime diuturnam exopto meque ut antehac testor
Serenissimae Celsitudinis Tuae Addictissimum et Obedientissimum |
|