Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 139]
| |
No 788.
| |
[pagina 140]
| |
ad instar nervi in arcum intendi posse, atque ego quidem semper plurimi feci primas inventorum ejusmodi conceptiones et veluti ideas. In parte ea qua spectator consistit fulcrum nullum expressum video, unde conjicio tam exacte circa furcillam in aequilibrio suspendi telescopium ut quemlibet situm servet, quod tamen creditu difficile videtur. Ego semper fulcro ejusmodi usus sum cum ligno transverso mobili,
sicut ex figura hac Celsitudo Tua intelliget. Ex altera parte fune trochleoque tubum in altum attollo juxta tripodem ligneum, circiter 16 pedibus altum, et in ea quidem longitudine, qua adhuc fuere telescopia mea facile rectitudinem servarunt tubi ex ferri bractea constructi. In longioribus vero puta 32 pedum (quale circiter est maximus ille Serenissimi Magni Ducis) vel majoribus etiamnum omnino praestrare arbitror Mariana machina uti. Caeterum et aliam rationem excogitare coepi, quae, si ex voto succedat simplicior quoque quàm illa futura sit. Eam experiar quam primum Parisijs reversus fuero (revertor autem post menses duos vel tres), ac deinde si merentur, Celsitudini Tuae describam. Nihil prohiberet vel ad 100 aut 200 pedes telescopia tunc protrahi, quod utinam quandoque mihi detur efficere. Vitra quidem ad quamvis longitudinem si modo materia pura ac proba, Venetijs suppeditetur, fabricare me posse confido, hujus praecipue persuasus, quod planam superficiem ex altera parte lentis, quod soleo, rite efformare noverim quae est portio sphaerae veluti infinitae. Labore tamen et sumptibus nonnullis opus esset; sed et operae pretium, ut opinor, eximium ex ijs quae in luna, Saturno, Venere, sed et Marte praecipue, designanda supersunt. Hujus enim tempus periodicum, quo circa centrum convertitur, non dubito quin ex osservationibus haberi possit si grandioribus telescopijs ejusmodi potiamur. Imo nec meis, qualia nunc sunt, post annos aliquot eam periodum deprehensum iri, despero. Nihilo autem viliora esse existimo quae Celsitudo Tua isthic adhibita scribit, utique postquam comitem saturni illorum ope jam conspiciunt. Verum de his hactenus. Responsum meumGa naar voetnoot3) ad Annotationes Divinianas Fabrianasque diebus aliquot priusquam Celsitudinis Tuae literae mihi traderentur misiGa naar voetnoot4): jamque perlatam esse spero. Et gaudeo quidem Celsitudinem Tuam suum circa controversiam nostram judicium cousque suspendisse, donec quae ab utraque parte adferuntur considerarit. non dubito enim quin aliquid saltem momenti habitura sint ad adstruendam nostram ista quae Celsitudini Tuae postremo exhibui. Quod si vero et obser | |
[pagina 141]
| |
vationes, ejus jussu institutas, quarum copiam mihi factam iri benigne pollicita est, adstipulari meis hypothesibus, hoc est non adversari comperiatur (pro nobis enim esse arbitror quae non sunt contra nos) haud dubiè et Celsitudinis Tuae et Illustrissimae Academiae, cui praesidet, secunda mihi suffragia augurari audebo. Deus Te Princeps Serenissime diu praestet nobis incolumem atque ea cumulet felicitate quam ex animo praecatur
Serenissimae Celsitudinis Tuae
Addictissimus Obedientissimus Chr. Hugenius de Zulichem.
Hagae Com. 11 Octobris 1660Ga naar voetnoot5). |
|