No 783.
Christiaan Huygens à Leopoldo de Medicis.
30 septembre 1660.
Appendice au No. 782.
La minute se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Leopoldo de Medicis répondit par le No. 802.
La lettre a été imprimée dans les ‘Lettere Inedite, 1773.’
Serenissimo Principi Leopoldo.
Vix eae litterae, quas ad Celsitudinem Tuam 13. Augusti dederamGa naar voetnoot1), discesserant, cum diu expectatus Eustachii de Divinis libellus Illustrissimi Dati opera huc pervenit. Perlegi itaque illum continuo, & ne caussae meae deesse viderer, defensionemGa naar voetnoot2) paravi quam typis excusam ea qua par est veneratione Celsitudini Tuae hic sisto offeroque. Libellum quoque ipsum cui respondeo una excudi curaviGa naar voetnoot3) non extantibus apud nos exemplaribus, sed cum hisce adjungere supervacuum duxi. Vererer equidem, Princeps Serenissime, velitationibus huiusmodi otio & attentione tua abuti, nisi compertum haberem quam non invitus aures commodare soleas de veritate disceptantibus, novissimumque etiam patientiae illius documentum esset, quod longiores aliquanto responsione mea Eustachii annotationes expendere dignatus sis. Non dicam iam quales eae mihi visae sint, quoniam ex responso meo abunde liquebit. At ego quam recte judicaverim, atque utrum quae obiecta fuerant, refutaverim necne, totum id Tuae Celsitudini summorumque virorum quibuscum hisce de rebus communicare interdum solet, sententiis definiendum relinquo. Enim vero prospera omnia sperare me jubent nonnullorum doctissimorum hominum litterae, qui viso tantum Eustachiano Ἐλεγχ♉, nec ignorantes bonam partem ab Honorato Fabri subministratam esse, gratulantur mihi, quod qui Romae etiam ingenio & doctrina plurimum valere creduntur, nihil aliud quod in systemate meo reprehenderent, reperirint. Quin imo & subpoenitere jam hos operis sui intelligo, & si fieri posset, infectum malle: sed ob haec praejuditio gravari adversarios meos
apud Celsitudinem Tuam nolim, cujus sincerum minimeque praeoccupatum judicium anxie expecto: neque enim tam victoriae conquirendae quam veritatis asserendae caussa, quam me invenisse confido, defensionem istam conscripsi. Suadebant aliqui, ut eadem opera, etiam quae ab aliis nonnullis adversus systema saturnium motae essent difficultates, publice examinandas sumerem. Sed & nullae, quae quidem ullius momenti essent, huc usque in manus meas forte venerunt, & si venissent, longiori