Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 784.
| |
[pagina 134]
| |
artificem illum Romanum excitaverit, qui nempe verebatur ne sibi esuriendum esset denique si deteriora nostris telescopia sua crederentur. Fabrius ille qui suam operam Eustachio commodavit, Jesuita est, natione Gallus, quem fortasse jam ante cognovisti. Verum ad epistolam tuam venio ac primo quia gratias ago, quod exemplaria libelli mei, quibus destinata erant tradideris. Doctissimum Eichstadium mortem obijsse plurimum doleo. Litem nostram quod attinet, utrius nempe systema verius sit, ad quam dirimendam phases Saturni anni 1663 et 1664 exspectandas censes, vereor ne diutius etiam exspectare necesse sit, nempe ad annum 1671 et 1672. Etenim si tam parum a circulo recedit ♄i ellipsis, atque in libro tuo de Systemate ♄i expressisti, nequaquam ut arbitror discerni poterit anno 63 et 64 utrum ellipsin an circulum praebeat; cum etiam supra atque infra pars quaedam disci ab annulo intercipiatur. Verum ubi ♄ cum brachiis tenuibus ac secundum rectam Lineam extentis circa annum 71 et 72 lucebit, ac rotundus quoque eo ipso tempore a quo futurum praedixi, haud dubio meam hypothesim confirmatam iri confido. Nam brachiorum quidem formam ejusmodi nullo pacto vestra admittit, nisi alium insuper motum quendam ♄o tribuo, sicuti ab Anglo quodamGa naar voetnoot2) factum memini, qui tamen nunc in sententiam meam potius concessit. Quod observationibus tuis coelestibus tanta diligentia continue invigilas, non operâ non sumtibus parcens, jucundissimum mihi est intelligere, valdeque aveo videre tempus illud, quo tam praeclari studij fructus nobiscum communices, nec dubito quin Tychoni ceterisque omnibus qui te praecesserunt, tum copia tum exactitudine observationum palmam praerepturus sis. Clarissimus Bullialdus, qui hesterna die Parisijs discessit, rectaque ni fallor, ad te profectionem instituit, optime nobis referre poterat, quo instrumentorum apparatu, qua denique arte ac methodo res tantas peragas. Cuperem equidem, ni longum adeo iter esset, nimisque hac tempestate anni impeditum, comitem illi me dare. Nunc autem unde ipse discedit, illo ego proficiscam. Lutetiam nempe, idque septimo ab hoc die iter ingredior, amicos tantum, quos in ea urbe plures habeo, visurus. Horologium tuum quod Serenissimo Regi te obtulisse scribis, vidisse retulit mihi Iuvenis Ornatissimus Dominus SixtiGa naar voetnoot3), qui in comitatu legatorum nostrorum istic aliquandiu moratus fuerat: num vero novi quid praeter constructionem meam addidisses non recordabatur, quare ex te, quid ejus sit intelligere cupiam. Romae fabricari aiunt hujus generis, nempe cum perpendiculo, quae nullum omnino strepitum edant, et alium quotidie adinventum iri credibile est, ut facile est inventis addere. Ipse etiam ad majorem perfectionem nonnulla postea excogi- | |
[pagina 135]
| |
tavi, quae ubi itinere gallico defunctus fuero, publico impertiam, nec tibi, ut spero, displicebunt. Parelium observatione et graphica descriptioneGa naar voetnoot4) mirifica me beasti et si scias quantopere fideli relatione ejusmodi phaenomenôn gaudeam, indigeamque ad ea quae de his coepi perficienda, ultro pro me apud virum ClarissimumGa naar voetnoot5) quem Varsoviense meteoron diligentius annotasse scribis, intercedas, ut suae delineationis copiam mihi faciat. In tuo illo animadversione dignissimum parelion superius an deinde arcus in ejus locum succedens, cui simile quid fuit in observatione Romana anni 1630, ubi 7 Soles simul spectati fuere. Horum arcuum qui solem in centro non habent, causam invenire difficillimum omnium mihi fuit, ac proinde et jucundissimum invenisse. Valde autem videre cupio an novi quid fuerit in Varsoviensi observatione praeter ea quae anno 1629 Romae apparuerunt. Itaque quam primum a Domino Burettino nactus eris, quaeso ut stes promissis, et si qua in re utilem operam meam invicem tibi censebis, ne dubita quin inventurus sis promptissimam. Vale.
Hagae Comitis 4 Octobris 1660. |
|