Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 785.
| |
[pagina 136]
| |
vitrorum expoliendorum artem accesseris, tum etiam quod Saturni Lunam detexeris, quam demum vidit Eustachius admonente Clarissimo Riccio, quem tuae obseruationis participem feceram. Ac quidem vereri cogor ne non satis accuratè allumGa naar voetnoot3) Saturnj comitem obseruarit, cum ea quae sibi apparuisse scribit, nimium a tuis obseruationibus abludant. Quo vero ad ϑαυμαστὸν illud Saturni eiusque Sociorum Systema, idem mihi visum est ac tibj, cum in illud prima lectione incidj. Calculorum enim ludum plane agnouj, et, sj iocarj liceat, arbitror eo respexisse Romanos, cum Saturnalibus optimo dierum, similibus ludis indulgerent. Scribitur ad me Florentiâ, Systematis auctorem Academicorum argumentis pressum duos insuper Saturno Comites eosque lucidos addidisse, libertate Philosophicâ dicam an fingendi licentiâ? Quid quod etiam Medicaeos Planetas loco suo mouet et perpetuo supra Jouem attollit? Ne scilicet aliud sit in naturâ centrum praeter hanc terram quam incolimus. O curas hominum! Eâdem operâ poterat Venerem ac Mercurium Epicyclo Ptolemaico restituere, ne solem in centro habere videantur. Quomodo vero stabit praeclara illa analogia quam habet paginâ 44, si luna tellurem, Venus ac Mercurius solem circumeant, alij vero comites suum Planetam non ambiant! Praeterea quod hoc commento, figurae illi suae decretoriae, quae tuas inter Xa est, Eustachius, vel potius Fabrius, minime omnium satisfecerit, vt recte obseruasti. Sed haec hactenus, et nimium fortasse te moror iam itineri accinctum, quod tibi felix faustumque precor ex animo; superest tantum vt pro musteo tuo libello gratias agam meque constantj ac sincero affectu tester
Tuum Tuique Obseruantissimum Renatum Franciscum Slusium. Leodij viij Octobris 1660.
Nobilissimo Clarissimoque Domino Domino Christiano Hugenio de Zulichem &ca. A la Haye. VI. |
|