No 786.
Gregorius a St. Vincentio à Christiaan Huygens.
10 octobre 1660.
La lettre se trouve à Leiden, coll. HuygensGa naar einda).
10 Oct. 60.
Clarissime Domine
Feliciter ad me peruenit libellus tuusGa naar voetnoot1), pro quo gratias ago; quem curiosè vt vidi, quamprimum perlegi. Quid autem contineret Eustachij scriptum, intellexeram prius e litteris mej Gottignies; quas sub Augusti jnitium ad me permiserat; quarum tenor erat, quem adiungoGa naar voetnoot2).
Optime sane responsum tuum clausisti. Pauca haec respondisse, non me poenitet, quia, licet artificem illum merito neglexisse tacendo, viderj poteram; non idem fortasse contra alterum, valiturum erat silentium, multique non tam quid, quam a quo sit obiectum, respiciunt.
Doleo vices Patris Fabrij Gallj, quod talj negotio sese jmmiscuerit. non est nouum in astronomicis, phaseon diuersitatem, codem tempore, in diuersis regionibus contingere. Nuperam jllam ante aliquot annos famosam EclipsinGa naar voetnoot3), quae Europam terrore complerat, verè totalem fuisse, discumque Solis plane contexisse jn Perside, ex uno e Patribus nostris, jnde reduce didicimus; quae in Europaeis nostris partibus praeter solitum nihil exhibuit, quod admirationem causaret. Certe si alia mihi facies Saturnia visa fuisset in Belgio, quam Romae Italis; cauissem jnstrumentum Telescopij, vitij damnare, quod cum reliquis circa obiecta communia symbolizat.
Sed distantiam regionum, vel aliquid simile, diuersitatem causare potuisse, suspicatus fuissem. Placuit mihi argumentum tuum, quo affirmas phasin de qua est controuersia, & diversis diuerso telescopio visam esse, et paulatim in aliam faciem desijsse, quae res veritatj maxime patrocinatur. Jdem enim Telescopium quod hodie exhibet, sequenti quoque exhibebit, nisi in obiecto mutatio contigerit.
Perge, Perge porro vt caepisti, neque luctarj time, qui eluctarj didicistj. Spero cum per nos, patriam reuises, pluribus coram verbo, quam absens, muto litterarum commercio agere. Dominum Nonnancourtium Parisijs quaerere nolj; Gandauo ad te salutem mittere me jubet; et ad reliquos Geometriae amatores, quibuscum jnibi notitiam jnijt. Si librum Domini Paschalis, quem non parua volup-